CAP. III
De uberiori occasione spei veniae et beneficiia eolUxtis,
Ëtiam y Domine Jesu , quomodo non esses mihi occasio sperandi , quia toi et tam gloriosa bénéficia mihi contulisti ?
Primum beneficium creationis
Numquid enim de nihilo nobilem creaturam me creasti , rationabüem super omnes creaturas corporales . et post angelicas creaturas , et ad imaginem tuam cum aptitudine , Aie videndi te per gratiam seu tenendi.post banc autem vitam conteraplandi et videndi le facie ad faciem per gloriam? O mi! ergo ego miser, quod te creatorem meum sic ofTendi, et qnotidie offendo ; miserere ergo , Domine , miserere ! Alias enim mihi misero non nasci plus profuisseï, quam sic nalum oifendisse creatorem , et consequenter pro peccalis condemnari. Fac ergo misericordiam in oculis pauperis tui et abjecti !
Secundum beneficium reparationis.
Sed multo magis mihi dolendum , quod contra tam pium Dominum peccando superbivi , qui se in tantum humiliavit, quod licet esset rex regum et Dominus dominorum , in quem gaudent angeli conspicere , nihilO' minus pauper homo factus est, ut pauper exul, ut peregrinus, dolores mundi hujus pro me sustinuit et finaliter morte turpissima occubuit, ad hoc, ut me , et volentes sibi credere , de aeterna morte liberaret. Isla ergo bénéficia , mi Domine , creationis et incarnationis et morlis , mihi spem dant, de peccatis meis indulgentiam oblinendi. Sed valde turhor ex hoc, quod licet ista pro me feceris , ego tamen converso offendi te in tantum , quod totus mundus merilo contra me pugnare haberet. Bone Domine, desidero ergo , quia vere dignus sum , quod surgant omnes creaturae tuae contra me , indulgentiam tuam , qui pro me homo factus paupertatem sustinuit (4) ; et sic de aliis. De passione cogita sic quod vix sit aliquod membrum, quod non conculcatum fuerit et punilum, a planta pedis usque ad verticem.
(4) Locus coiTuptus. Indulgentiam tuam apposai. Hoc vel taie aliquid haud dubie omissum est.
Tertium beneficium exspectationis.
Eliam , Domine, propter hoc sperabo , qaod diu de me non vindicasti, sed exspectasti conversionem meam , immo ad ordinem hune sanctum et locum, inter bonos, vel consolationem etc. me vocasti. Secundo, quod multos digniores, potentiores, et ad gratiam praeparatiores in tenebris saeculi reliquisti , et me miserum lumine gratiae circumdeüisti. Tertio , quod multos infernus jam deglutivit, vel purgatorium detinet, qui minus peccaverunt quam ego , et sic , Domine , me peccatorem superstitem te- Duisti.
Mia bénéficia spirituedia et propria.
Et sic cogitet de aliis beneficiis spiritualibus , et quod subdiaconum vel diaconum aut presbyterum fecerit , et in periculis multis salvaverit; et de omnibus tandem confusus dicat : O mi Domine , ista bénéficia tua toi et tanta mihi impensa totum me confundunt, immo minorem nibilo, si possibile esset, facerent, quod dominum tam beneficum contra me provocavi. O mi, numquam possem respondere tibi de beneficiis tuis,etiamsi totus resolverer, et multominus, immo uullatenus pro peccatis emendare, nisi tua gratia benedicta omnia remittat. O mi Domine Jesu, quid ego de celero faciam?quia dignus sum, immo conscientia mea dignum pessima morte me judicat, quia mihi non licet interficere me, interfice tu et angélus tuns. Sed si hoc nonpiacet, bone Jesu, ego, quantum in me est, offero me latronem pessimum et immundissimum peccatorem tibi perpetuo serviturum. Et cetera similia dicat vel cogitet, prout Dominus dabit; et prosternât se humiliando, quantum potest; quanto humilius, tanto roelius ; et sic tanto citius et abundantius gratiam divinae misericordiae provocabit. Tune sine dubio ille piissimus Jésus dabit illi dolorem de peccatis vel saltem dolorem, quia non dolet. Tum si fecerit istud pro tempore et Dominus suam diligentiam et patientiam probaverit, dabit. gratiam sine dubio , quam optât.