CAP. V
De uberiori profectu in divino amorc et dulcedine spirituali.
Postquam antem hoc fecerit per tempus , ( sed raro , in septimana semei vel aliquando, leviter, ne gravetur cerebrum) sicut fit in fabri' ds... (i), superaedificatis lapidibus divini amoris, dejicere debet lignea facta , seu continuam recordationem et trislitiam de peccatis ; et delicietur quasi , et regratietur Domino de beneficiis de die in diem occurrentibus, et laudet Deum de quolibet. Si bona audieril de aliquo, benedicat Deum in donis suis in se et in aliis ; si vero roala , oret ut parcat vel ut auferat. Unde Bernhardus in canlicis : « Suadeo vobis amicis meis, reflectere interdum pedem a molesta et anxia recordatione viarum vestrarum , et ire in ilinera planiora suavioris memoriae benefîciorum Dei ^ ut qui in vobis confundimini , ipsius intuitu respiretis. » a Et quidem dolor de peccatis est neeessarius , sed non sit continuus. » Et postea : a Ideo justus non continue , sed in principio acensator est sui. » Si tamen aiiqui sunt , qui ex caritate , quia offenderunt Deum , plangere peccata velint « faciant hoc leviter cum quodam suspirio in généra li dicendo : O bone Jesu, quod offendi te, sicut tu nosti celt. Quia sicut quaelibet limae confricatio rubiginem aufert ferri , sic et gemüus seu suspirium peccatum , non tamen amariludinaliler nimis. quia in bonis faclis habendus est uiodus. Post baec auiem Dominus dabit quandam confidentiam et spera
(i) Vexbum oblileratum ; quamquam sensus apertus est.
indulgenliae , qaae sensibililer omnem limorem exciodet ita , qnod dicet : Domine ego senlio de dono tiio me tantum peccasse , quod digniis $um aelerna gefaenna de tua jnslitia , quam et digne ostenderes in me. Sed precor, Domine , inveniam gratiam in conspectu tuo ; conBdo enira , qnod mifai misereberis, ex boc, quod dignnm duxisti me, orare ista, et contritionem et confldentiam et spem de tua benignitate concedere benedicta , et non dubito , quia mecum jam sis , quia propono de tua gratia emendare vitam meam. Mane ergo , carissime Domine , mecum et ego tecum ; et non separemur in aeternnm , pie Domine ; sine te enim stare non potero nec proficere in bono , ex quo nihil boni in me est , nec per me nec a me , sed omne bonum a te in aeternum benedicte. Da etiam , bone iesu, quod tibi xivam, et mundo in omnibus pompis ejus moriar; tibi xigilem , et in omnibus aliis rébus dormiam ; moriantur sensus mei , qui mibi delectationem afferunt ; videam te cruciOxum , audiam te cett. ; et sic transierit suo modo.
CAP. vr.
Quomodo guis exercere se debeat ante divinorum celebralionem.
Si autem celebraturus fueris, prosterne mentem tuam ante dominum Jesum, tractans mente vel voce talia : O mi Domine , accedam ad mensam tuam; nbi est vestis mea nuptialis? O mi bone Domine, careo. Timeo ergo , si accessero , quod in tenebras ejiciar exteriores. Quid faciam? quid agam ? Si non accessero , vae mibi ! quia famé spirituali deflciam. Si veto accessero et sine reverentia débita et melioratione vitae, quid aliud mibi restât , nisi peccatorum accnmulatio ? Heri enim ei pridie et saepius ac cessi, sed beu! ubi est pinguedo mea spirilualis? Famelicus accedo et inanis recedo , non emendo vitam meam post, sicut nec antea precesfondo pro aliis, nec ego Domino placeo. O mi Domine, video, quod erravi et erro ; java me, quia amplius custodiam cor meum , ne te ejiciam , linguam meam et os et conversationem meam. O mi praecordialissime Jesu ! mane mecum ; non amplius me deseras , et ego cavebo cett. Et sub isto propoeito. Domine mi, volo accedere, ex quo mibi offlcium dedisti; nam si non egero, servus torpens ero. Da ergo, care Domine, contritionem et confessionem et emendationem vitae; suscipe sacriflcium, qnod oSeram ante omnia pro peccatis meis, et pro peccatis omnium viventium et defunctorum; pro universali statu ecclesiae, pro religiosis et saecularibus , amicis et inimicis. Fundat preces pro defectu (t) in mundo existent! , et nominet spirituales, quos forte propier moram in canone nominare non
(i) Cod. defuncto.
posset. Et oret pro hoc : iteralio oblationis sit pro peccatis , sicut fuit in cruce cett. Deinde accédai et sit attentus in facto , sicut poterit.