‹ Recherches historiques et critiques sur le véritable auteur du livre de l'Imitation de JesusChrist examen (volume 3)Chapitre 49 sur 53 · CAP. VII · texte numérisé non relu

CAP. VII

Quomodo post celebrationem homo se habeat.

Post missam vero iterom currat ad pium Jesum et dicat : O mi Domine , nullatenus tibi regratiari suffîcio de beneflciis« recitando, quae occurrunl. Rogo ergo , dulctssime Domine , quod hoc sacrificium sit tibi gratum et acceptum , quod tibi obtuli ad honorem nominis tni et gloriosissimae Ylrginis Mariae , taiis vel lalis sancti , et omnium electorum tuorum , pro salute vivorum et mortuorum et pro talibus , pro quibus inslitutum est ab ordine et ab ecclesia , pro peccatis meis et eniendatione vitae in vitam aelernam. Et da per hoc vivis gratiam, defunctis requiem, ecclesiae pacem, et nobis hic ambulantibus pro viatico spem, fidem et caritatem, et hnaliter vitam sempiternam. Et tune sit valde cautus in conversatione sua ulteriori , ne offendat Deum , quem semper habeat prae oculis suo mo> dulo, in verbis et factis et cogitationibus. Et si commiserit aliquando offensiva plus poeniteat , quam prius , immo etiam de minimis , ut sic purus vivat cum Domino ; et tune quotidie vel saepius accedere poterit.

Et si forte sint aliqua , in quibus ex antiqua consuetudine et quasi ex modica conscientia vel ficta ignorantia deliquerit faciliter, — ut loqui vel audire et requirere et percipere vana facta saeculi auribus placentia , et rumores aliis inlimare, et de facili increpare, suspicari maluni defratre, pro modico turbari , leviter loqui unum verbum vel duo sine necessitate et mente , tractare facta saeculi et de parvis rebus murinurare ; etiam in iis , per quae muuda conscientia sentit vere demigrare spiritum bonum , et per quae aliquando Deo displicet; — talia et similia licet aliquando non laedant nimis in grave peccalum , tamen sunt neglectiones temporum, et specialiter occurrunt inter orationes; talia enim inutilia diaboius facit hominem concipere ad hoc , ut parcat et tractet intra horas Deo débitas : — in his inquam restringat se in quantum potest, auferendo occasiones et vitando consortia et colloquia fabulosorum , et faciliter vulnerantia pauperem animam , et non curando ea , quae necèssaria vel multum utilia non sunt, et non respiciendo proprios supervenientes,, nec quacrendo pro eis vel pro statu eorum , ut dicendo : quid notât iste ? aut quid facit ille ? quia talibus omnibus renuntiat monachus propter Deum. Alioquin brodium (?) comedet sine carnibus, et pepones et cepas Aegypliacas esurit. Si forte saepius cadat in talibus , tandem stringat asinum (i) suum

(0 Cod. azinum.

dicendo : Vere, si non caveris de hoc vel de hoc, et non locntus fueris cum deliberaiione utiliter cett. : tu leges pro qualibet vice casas tui psalmum , et sic tandem quasi attaediatus de legendo cavebit citius ; vel etiam dicat sibi sic : tu relinques unum haustum in amphora pro emendatione ; tu carebis medio tempore coiloquio ; tu dices : Placebo ; tu pro qualibet vice casus tui unum ictum recipies virgae ; et sic de aliis. Et speret , quia Domino jdvante cito homo sincerae vitae evadet , et si adhuc ceciderit saepe , quia humanum , sufliciat sibi sic dolere , et quasi militare quotidie contra vitia, et in puritate cordis. Et sitpars sua in hoc saeculo, sic porlare crucem cum Domino, videlicet cum tali amaritudioe et dolore casuum poenitentiunculis illis, quia si non curaverit de talibus cavere , vel facere conscientiam vel dolorem quotidianum , sciât quod erit et manebit rudis et crudus religiosus, nec Deo placens nec homînibus, nec sibi proficiens, et certe grave eiperietur purgatorium de illis testimonio Sanciorum. ,

Page 1