CAP. X
Qualitcr resiitendum $it diabolo et tentamcnlis ejus circa praemitsa.
Sed sciât iste vir desideriorum , quod diabolus multipliciter eum tentabit avellerea proposito multis laediorum afieclionibus et aliis variis oc-
(I) Hocloco codex babet verba : graviter — moriturum.
cupatioDibus et similibus, quia valde dolet de hoc, quod quis ad fontem saiuUs primordialeni seuad contemplandam faciem Dei^saltem in speculo et aenigmate per sacra desideria praesentiae ejus, nititur vei laborat. Quoties faciem desiderat Dei loties revertitur ad statum , a quo diabolus hominem facit ejici. Sed résistât viriliter et confidat in Domino et assues< cat^ et irridebit eum. Immo sciât ^ quod diabolus saepe procurabit sibi bonis libris, ut illis inhians cursum temporis sine fructu expendat, etin> terim dissuescal esse cum Deo, et sic mores suos sanctos negligat et, ut prius, vanus flat. Sentiunt enim dolorose experti,quid prosil, immo nocuerit , nunc hune librum , nunc ilium quaternum percurrisse. Plus enim valeret, quod homouni virluti insisleret, se in ea exercitando, ut humi' iitati , obedientiae, patientiae cett., quam mille quaternos studere et sine fructu vivere. Sicut religiosus delicatis cibis renunciavil , ita lecturis , nisi illis, quibus discerel bene virere. Multi plura sciunt, sed pauci bene vivunt. O qualiter punientur illi , qui legunt : fac hoc , et ipsimet non faciunt. ;
Compendiose rccolligens quasdam doctrinas circa materiam praedictam.
Stude ergo omnibus diebus vitae tuae , ut humilis sis ; et satis est; Licet tamen legere , non ut lectio deleclet , sed ut spiritus impinguetur et doceatur et nutriatur. Desideret ergo semper loqui cum Christo; nec exeat os tiium , nisi Christus, et ad Christum pertinens; non intersis colloquiis, nisi ibi audias piiim Jesum. Omnia refer ad Jesum, bona quia facit, mala quia pareil. Eliam vir desideriorum sciât , quod aliquando diOicilius reperiet se posse meditari , quam alias ; et hoc aliquando est ex parle sui , quia s. dédit se vauitati et relinquit dulcem Jesum ; et tune doleat et emendet; aliquando ex parte Domini , quia se subtrahit, ne extollatur homo , vel ut ardentius oret ; et tune dicat : O Domine , trahe me post te; In misericordia mea; tu refugium meum cett., quousque dignetur Dominus iterum reverli. Ubicunque fueris, semper assuesce , quod intra te revertaris advertendo , quomodo stet inter te et pium Jesum , ut sis patiens in his quae evenerint oblique, tamquam de oblato per manus Dei (i). Quietus tibi esto in animo aliis in te delinquenlibus et specialiter omnia in melius interpretare. Si ergo vexaris in humililate et palientia, scias, quia Dei es, et quod suum est, tollet Deus. Ergo nec peribis in aeternum ; immo visitaberis et doceberis a Spiritu sancto in sanctis judiciis , virtutibus et moribus. Viriliter ergo âge , et confortaberis , ama Deum , et in aeternum ab eo amaberis. Amen. ^