CAP. II
De excilatione spei , ne quis desperet.
Tamen non excedatur modus in nimia tristitia cordis propter dementiam , quae multis capite debilibus solet et posset (?) evenire. Sed adjiciat magis talia : Bone Domine , bone Jesu , licet in illo peccato et in illo tantum te offenderim, et ita abominabiliter egerim, quod merito me terra absorbuisset , vel ignis tuae vindictae penitus consumpsisset , tamen in æternum non desperabo , immo semper sperabo , quod mihi misericordiam faciès et remissionem; quia tune non vindicasti, sed ad istam contritionem , quam etiam milii das, servasti. Et scio, quod major ex hoc crit gloria tua . quia mei misereberis. Sicut misertus fuisti Pétri et Zachaci , qui gloriosiores , sicut et Paulus , surrexere poenitentes : ita de me te facturum non dubilabo in aeternum.
Talia iocalia et socialia intcrmisceat ad quodlibet peccatum , propler recreationem suorum spirituum et virium suarum , dicendo : Bone Jesu, Mariae Magdalenae prima agnitio, et confidentia lalronis , revocalio Pétri), conversio Pauli , David . Chananeae , publicani prima et cognitio , et talis et talis dat mihi audaciam , veniam pelcndi. Rogo ergo , pie Domine , da mihi contritionem de peccatis, et remissionem , et tui familiaritatem.