‹ Recherches historiques et critiques sur le veritable auteur du livre de l'Imitation de Jesus Christ: Examen des droits de Thomas à Kempis, de Gerson, et de GersonChapitre 60 sur 67 · CAP. X · texte numérisé non relu

CAP. X

Qualiter rcsistendum sil diabolo et tentamentis ejus circa prœmissa.

Sed sciât iste vir desideriorum , quod diabolus multipliciter eum tentabit avellere a proposito, multis tædiorum afTectionibus et aliis variis occupationibus et similibus , quia valde dolet de hoc, quod quis ad fonteui salutis primordialem seu ad contemplandam faciem Dei , saltem in speculo et ænigmate per sacra desideria præsentiæ ejus , nititur vel laborat. Quoties faciem desiderat Dei, toties revertitur ad statum, a quo diabolus hominem facit ejici. Sed résistât viriliter et confidat in Domino et assuescat , et irridebit eum. Immo sciât , quod diabolus sæpe procurabit sibi bonis libris , ut illis inhians cursum temporis sine fructu expendat , et intérim dissuescat esse cum Deo , et sic mores suos sanctos ncgligat et, ut pries, vanus fiat. Sentiunt enim dolorose experti , quid prosit, immo nocuerit , nunc hune librum , nunc ilium qualernum percurrisse. Plus enim valeret, quod homo uni virtuti insisteret , se in ea exercitando, ut humilitati, obedientiæ, patientiæ, cett., quam mille quaternos sludere et sine fructu vivere. Sicut religiosus delicatis cibis renunciavit , ita lecturis, nisi illis, quibus disceret bene vivere. Multi plura sciunt, sed pauci bene vivunt. O qualiter puniuntur illi , qui legunt : fac hoc , et ipsimet non faciunt.

Page 1