CAP. IX
De remediis contra negligenlias privatas.
Volens ergo sic vivere Deo . ante omnia assuescat , quod cogitet , quantos sæpius poterit , Dominum Jesum præsentem et inspicientem actus suos . ac si prope eum staret. Et vocet , ubicunque fucrit , locum suum : « Deus videl , iet cogitet , eum vibrasse gladium suum super se Tune sentiet ille, quod in omnibus factis suis erit timidus et pavidus , ne offendat ; immo quasi cum defeclu vocum loquens singula verba et facta et sic etiam engitationes '?) . Quomodo ergo offendat ille? immo humiliabit se in omuibus, quoniara si deridetur, libenter patietur, quoniam et Jésus prius derisus est. Et timeat . ne forte dicat : ego derisus sum propter te , et tu non propter me. Erit'silentium tenens , mansuetus , obediens, modestus, pacilicus, cett. Omnia talia
habebit . quæ sunt in Domino Jesu Christo, ne percutiatur ab eo vel improperetur. O quantum valet hæc præsentia , præcordiatissime Jesu ! Cogita , quia vere præsens est. Si esset episcopus vel aller dominus reverendus præsens, qualiter mensuraremus et ponderaremus verba vel facta nostra , ne offenderemus ; multo magis ergo pronier carissimum Jesum, qui est spéculum et cxemplar omnium virtutum. Ceterum si interrogatur, vel oporteat loqui , habeat semper mellilluum Jesum in ore in quinto verbo , et hoc assîtescat et quærat in mente sua ; semper simile quid dictum est de Scripturis sanctis , ponderoseet morose loquendo, nec utalur tribus verbis, si sufficiant duo. prout Spiritus sanctus docebit, postquam incepit. Postea quando libet cogitare , cogitet debiblia, de psalterio , de historiis, canlicum hvmnorum collectas, capitula et talia meditando , ut hoc : Quoniam timet Deum, faciet bona , dicendo : vere verum est : O boue Jesu , da mihi timorem tuum , ut bona faciam , et similia. Etiam cogitet , quando placet , immo ante omnia ut placeat Deo , quid faciendum est in ecclesia , quid in ebdomada sancti Christi , de quali sancto quid tenendum , et cetera talia ; aliquando oret vel dicat horas suas , ne truncatum officium offerat Deo propter improvisionem. Etiam curet discere aliquando unam auctoritatem bonam, et intérim , quod in memoria nititur tenere illnin et apprehendere , aliæ cogitationes dimittent eum ; et sic semper in opéré et memoria sancta exerceat se, aliquid discendo cordetenus. Sed sine dubio tædio afficietur sæpe , quia diabolus obstat, quantum potest . ne Deo vaeel , sed si nititur perseverare , Deus adjuvabit eum gloriose. Præter ista omnia. quæ de die in diem legit et audit in Scripturis suis horabilibus , potest ista viginti unum facta Jesu Christi cogitare : primo Scripturæde præmordio inchoationis in humanitate, et sunthæc: conceptio. nativitas, circumcisio, apparitio , oblatio in templum , fuga in Ægyptum et educatio. Deinde alia septum conversât ionis, quæ sunt baptismus, tentatio, convictus , conversatio, dissensus , prædicatio et legis æmulatio. Deinde septem consummationis, quæ sunt cœna , oratio, comprehensio, illusio, crux, mors se sepultura. Ecce tôt poteris cogitare de die, ludendo cum Jesu puero, solatiando cum Maria gaudiosa . cum regibus et apostolis, proul Deus dabit. Et ultra ista potest mente consccndere in cœlum et cogitare de gloria Jesu , quantum licet , ut salutare bealissimam Virginem Mariam et congratulari de gloria ejus. Deinde visitare ordines angulorum . Seraphim , Cherubim , Thronos , Dominationes, Principatus , Polestatus, Virtutes, Archangelos, Angeles, et orare, ut intercédant et dent munuscula cœlestia. Deinde ad patriarchas , pruphetas et legis doctores, sanctos apostolos, cvangelistas , discipulos Domini, martyres. athletas, confessores, virgines, viduas et continentes, et dicere : Ah! Petre , quanta est gloria tua ; tu negasti , et ego negavi ; intercède pro me. Ad Paulum, ad Baptistam, et ad cæteros Sanctos et Sanctas. et præcipuead ilium vel ad illam , cuius dies vel festum est, solatiose loquendo et gaudiose. In talibusdiem peragere, sanctum est, si non restât opus injunctum et ^dhuc
in opéré posset fieri ; et pustea quaodo licet , débet loqui de ejusdem cogitatis. Ista ergo potest facere , quando placet sedendo in oratorio vel spatiando. Et semper oret pro defectibus omnibus, et pro defunctis. Si videret fratrem peccare , oret dicendo : O mi pie Jesu , ignosce sibi. Etiam si audit aiiquem graviter peccasse , vel mortuum aut etiam moriturum, pro illo celebret vel oret dicendo : Placebo , vel agendam (4) ; et pro tribulatione terrarum et pro defunctis in bello vel in periculis. Et pro periculis futuris , ne veniant , ut pro seductione alicujus, cett. Et dicat in cantate missas pro tribulatione , pro peccatis, pro inimicis, pro omni gradu ecclesiæ, pro familiaribus, prout sancta ecclesia instituit. Si vcro non fuerit sacerdos , dicat orationes privatas pro præmissis , et lælabitur de vespere , peracto die, in tali servitio Dei.