‹ Recherches sur la librairie de Charles VChapitre 200 sur 219 · PAPES · texte numérisé non relu

PAPES

Karolo, christianissimo principi Deique gratia Francorum régi, Petrus, serenitatis tue humilis cappellanus, tuusque orator minus ydoneus , pacificare militantem Ecclesiam mererique meritis triumphantem ! Dignus es, domine mi rex, accipere librum, et solvere signacula ejus, ut in Apocalipsi1 régi regum Johannes infert apostolus. Meritum enim quis ilium hesitet codicem acceptare ipsumque aperire, solerti qui studio scripturâs querit ab habentibus cum sagacitate, scripturâs capit a doctoribus cum capacitate, scripturasque legit in codicibus cum aviditate? Serenitatis quoque tue sagacitas Ptolomei, quondam regis Egipti, probatur voto succedere, qui librorum milia centum voluminum habere se asseruit brevi tempore successuro. Tu enim capacitate Julii Cesaris scripturarum carpis sensum altivolum, qui, prolata doctorum sententia, eandem perurgebat subtilius. Avide nempe legis codices, Karoli Magni, tui incliti patrui, sequens vestigium : lectionem enim toto die triphariam audiebat ipse attentim, etiam si tune esset profecturus in prelium. Tu solve2 tria que sunt hujusmodi libri signacula ex metalli materia fabricata moraliter. Unum nempe conprobatur aureolum ; quo inquam soluto, rutilans status priscorum Romanorum pontificum, tam confessorum quam martirum, tamque

Page 1