Leçon douteuse. Le ms. semble porter : Tu fori llh quos
386 APPENDICE
bonorum quam minus utilium, usque ad secundum papam Innocentium patebit ad textum. Alterius vero signaculi, argenti resonancia fabricati , pandet solucio dotatores ipsius Ecclesie qui fuere, eam construendo ex lapidibus, post dotando illam immobilibus, ac ipsam pretiosis ornando jocalibus. Sequenti quoque signaculo, ferri duricia incudato, reserato, exterius clarebit qui fuerint Romane Ecclesie defensores, tam in ejus dirimendis scismatibus quam in ipsius dirigendis presulibus, quam in ejusdem juribus etiam defendendis cum brachio. Fi xi quoque marginibus presentis catalogi glosellas aliquas, ut legentem aliquando a cursu teneant nimio, utque ipse advertat in eo attentius : nam viatorem quandoque relevât oculos suos extra callem dirigere, et ab ea divertere optatum citius prestat portum interdum. Que inquam addita, meque ac mea dicta singula, correctioni catholice matris nostre Ecclesie humiliter subicio, et inclitissime tue etiam majestatis. Acta jam olim in Romana Ecclesia in isto memoror. Nunc autem quid sit, quis non novit in ipsa? Quid enim deceret fieri justi norunt; sed quid erit [et] fîet, retinet tantum Omnipotens. Itaque michi dicenti : « Euge! euge! » ipse porro adiciam : « Heu me, Domine, cum incolatus meus prolongatus est1 ! »
(Manuscrit du xve siècle, coté XII, 27, dans la bibliothèque Barberine à Rome.
— Publié par Mgr Duchesne dans son édition du Liber pontificalis, t. II,
p. XXVII.)