‹ Récits des temps mérovingiens précédés de considérations sur l'histoire de France (volume 2)Chapitre 13 sur 19 · VERSION LATINE DONNÉE PAR HICKESIUS · texte numérisé non relu

VERSION LATINE DONNÉE PAR HICKESIUS

Agitur hic conventusin urbe Exoniensi, Dei et animarum nostrarum gratia , ut ea statuamus tam quœ ad salutem et securitatem nostram in hac vita spectant, quam in diebus futuris , quos ipsi coram Deo judice nobismet optamus. In hoc igitur conventu coacti decrevimus, ut tribus vicibus annuatim comilia haberentur : prima in festo S. Michaelis Archangeli, secunda in festo S. Mari» proxime sequente solsti* tium brumale, et tertia in omnium sanctorum festo, quod post pascha celebratur. In singulis autem comitiis quisque socius prœstabit duos sextarios polentae, et quisque famulus unum cum suo symbolo mellis. Sacerdos etiam in iis duas missas cantabit, alteram pro vivis, alleram pro mortuis amicis. Quisque etiam laïeus frater cantabit duos psalmos, alterum pro amicis , qui inter vivos sunt; et alterum pro iis, qui sunt mortui. Porro quisque vice sua sex missas , aut yi psalmos cantandos suis sumptibus curabit. Et cum socius aliquis peregre profecturus est, consocius quisque quinque denarios: et cura domus alicujus conflagraverit, unum denarium quisque etiam contribuet. Si veroquisquam condicta comitiorum tempora neglexerit prims vice, in très celebrandas missas, impensas faciat; secunda, quinque missarum impensis multetur; si vero tertia monitus adfuerit non pugabitur, nisi aegritudine aliqua laboret, vel domini negotiis

impeditus fuerit. Condicta etiam conveniendi tempora si quis forte praetermittat, duplicetur illius symbolum. Si vero quis ex bac sodalitate consocium suum inciviliter eo durius appeliaveril cura trigenta denariis id compensato. Denique Dei gratia quemque obsecramus, ut qua? in hoc convertit decernuntur, rite observet , quemadmodum rite à nobis instituuntur. Deusautem iniis servandis nos adjuvet. (Heckesn Thesawr. tinguar. septentrional., t II, p. 22.)

Page 1