‹ Recueil des monuments inédits de l'histoire du tiers état (volume 2)Chapitre 106 sur 164 · DE LIBERTATI FORI CORBEIE · texte numérisé non relu

DE LIBERTATI FORI CORBEIE

Paschalis, episcopus, servus servoruni Dei, dilectis filiis Nicholao abbati et Corbeiensis monasterii monachis salutem et apostolicam benedictionem. Bonis scholarium studiis non tantum favere , sed ad hoc eorum animos etiam incitare debentus, qui pro nostro officio eorum saluti prospicimus. Illud igitur donum quod filius noster Philippus, Francorum rex , pro peccatorum suorum remissione vestro nionasterio Corbeiensi restituit, nos, largiente Domino, litteris presentibus confirmamus, ut videlicet quicumque negociatores ad forum Corbeie venire voluerint libéré et nullo inhibente sive per aquam sive per terram valeant commeare. Presentis ergo decreti litteris interdieimus ut nulli deinceps persone facultas sit super hac causa Corbeiensi ecclesie aliquas injurias irrogare, ne quod possessione diutina tenuit temeritate cujuslibet presumptionis amittat. Si quis autem , presentis decreti tenorem agnoscens, contra id temere venire temptaverit, canotiice districtionis animadversione multetur. Datum Autisiodori un kal. junii, per manurn Johannis diaconi ac bibliothecarii.

Biblioth. imp., carlul. blanc de Corbie, n° 20, fol. 29 v°. — D. Grenier, n* paq. , art. 8

Page 1