DU R. P. FRANÇOIS VAVASSEUR
Ces huit épitaphes se trouvent réunies dans ses Poésies, publiées après sa mort par le P. Lucas, sous ce titre : Francisci Vavassoris, e Soc. Jesu, multiplex et varia Poesis, antea sparsim édita y nunc in unum collecta (Parisiis, apud viduam Cl. Thiboust, M.Dc.Lxxxin,in-8, pp. 121- 123) et dans ses Opéra omnia (Amstelodami, apud Petrum Humbertum, i709,in-f°; Epigrammatum Liber quartus, pp. 675-676).
Molerius, poeta comicus, et actor in scena, cum egisset fingentes morbum sibi, segrotus ipse rêvera, mox, e theatro domum reversus, mortem obiit.
Personam œgroti dum sustinet histrio falsi, Personam œgrotus sustinet ipse suam.
Restabat, morbum qui tune simulaverat , idem Nil simulanSy mortem mox ut obiret : obit.
Induerat morbi personam morio ludens :
Séria Mors ilîam detrahit, hune perimit.
Spectator, fingit tibi mimus ut omnia semper? JEger erat, moritur : bis ni h il imposuit.
Aspice quam justo plus fecerit actor : agenda Comœdo fuerat fabula, non anima.
Ludere mortales salse du m pergerct omnes,
Dicta impune tulit ludio salsa sua.
Ast ubi cœpisset diram quoque ludere Mortem,
Non tulit : illa suam protinus ulta vicem est. Nec tamen in proprio dominantem aggressa theatro :
Excipit occultis, dum redit iste, dolis. Intulerat vix prima domus in limina gressum ;
Ante focum et mœsta conjugis ora cadit. Mors mala, quœ nulli parcisy huic parcere saltem
Débiteras, similis qui tibi parque foret.
Sannio fingebat verum se credere morbum. Stultus : ne falso crederet, occubuit.
Ecce périt, morbum ac mortem postquam histrio finxit Non meîius partes egerat ipse I suas.
MOLERIUS POETA COMICUS, IDEMQUE COMŒDUS, ELATUS NULLO FUNERE 2.
Dulce decus scenœ, Moleri, et scriptor et actor, Gallica cui plausus mille theatra dabant,
Emendata tuis ventosior aida cachinnis : Plebs petidans sanna facta modesta tua.
Inde minus simulant falsœ pietatis alumni, Et placet ipsa sibi jam pretiosa minus.