‹ Relations politiques de la France et de l'Espagne avec l'Ecosse au XVIe siecle; papiers, d'etat, pieces et documents inedits ou peu connus, tires des bibliotheques et des archives de France (volume 2)Chapitre 25 sur 60 · PERPETUUM S. F. INCREMENTUM · texte numérisé non relu

PERPETUUM S. F. INCREMENTUM

Tranquillitatem rerum nostrarum interturbavit adventus Reginse, nam, triduo postquam illa appulerat, erectum est rursus idolumillud missalicum. Semetipsos opposuerunt viri, etsi pauci, graves et authoritate clari, ratiocinantes se non posse sana conscientia permittere ut terra illa, quam Dominus verbi sui efficatia ab externa idolalria purgarat, rursus, ipsis aspicientibus, eisdem inquinamentis fœdaretur. Yerum quia major pars etiam eorum qui nobiscum adhuc in doctrina consentiunt, diversum suasit, vicit tune impietas qure et hodie sibi vires acquirit. Habent posteriores quod indulgentiœ suse prœtexant affirmare, secundum (^) Reginam, omnes Yerbi ministres (et te quoque) in

{') Hic in autographe littera S legitur cum eo abbreviationis signo quod, prsefatas litter» junctum, vulgo significai aut secundum aut scilicet. Quoniam autem ad coniplendam sententiam praeposilio atiqua necessaria sit, vocem secuvdum poilus admittendam judicaviraus; si vero vox scilicet adinilteretur, tune sic locus restitueudus foret : t. s. p. alfirmare scilicet, [quanlu ad\ Reginam, omncs, Y. m., etc.

hac esse sententia quod nobis non licet prohibere quominus illa suam religionem aperte profiteatur. Quem rumorem, tametsiego ut falsissimum subinde reprehendo, radiées tamen in multorum cordibus sic egit ut ego revellere non possum (^), nisi ex te sciam an hujus modi questio ad vestram ecclesiam proposita sit, et ad illam quoque quid responderint fratres? Tibi perpétue molestus sum, at abum non habeo in cujus sinum curas meas rejiciam. Ingénue fateor, mi pater, me nunquamantea sensisse quam grave et difficile fuerat adversus bipochrisim {^) pietate fucatam pugnare; apertos hostes nunquam sic timui, quum in mediis erumnis victoriam sperarem, at ita me nunc vulnerat hœc perfida a Christo defectio (quse ab illis indulgentia tantum nominatur) ut in dies mihi vires deficiant.

Multa bic feruntur de Cranstono quodam nostrate quem mentiuntur papistse argumentorum vehementia adigisse (^) te ad multarum rerum pabnodiam, quas prius in scriptis tuis affîrmaveras; sed hœc tanquam ridicula prsetereo. Scripsisset ad te cornes Arrianus (*), sed aberat. Salutat te Jacobus ille frater ReginiE, maxime senex, qui solus inter illos qui aulam fréquentant impietati se opponit; ille tamen inter reliques fascinatur in hoc quod veretur idolum illud violenter deturbare. Salutat te Ecclesia tota et tuarum precum subsidia flagitat. Dominus Jésus te diu Ecclesiae suse incolumem servet. Amen. Edinburgi, 24 octobris 1561.

Tui observantissimus,

Page 1