CASUS
Episcopus N. statuto solemni instituit in suâ diæcesi conveutus seu collationes de rebus ecclesiasticis, mandans omnibus et singulis parochis aliisque omnibus clericis in sacris Constitutis, ut ad has pias et perutilissimas exercitationes, quantum fieri posset, fideliter interessent. At Caius, parochus St N,, hanc institutionem, quam novam et onerosam judi- Cat, parvi peudens, statuit in animo ab his se abstinere, quia, inquit, inutiles prorsüs sunt hujusmodi collationes; undé infert quôd mandato episcopi nulla, vel si qua, ceité levis obligatio inducta est
À sacerdotibus eas frequentandi. Carolus verd con-
fessarius ordinarius Caii primüm benignè eum monuit. Tandem percipiens eum pertinacem in suâ sententiä, et eum reipsà jàm, sine Ccausâ, plures con. ventus, ad quos nominatim invitatus fuerat, declibâsse, hæsitot et mente reputat quomodo se gerere deboat cumillo. Hinc quætit :
1° An toleranda opinio Caii ?
29 An Caius peccet, sic agendo ?