IV. — SERMON DE HENRI DE GAND POUR LA FÊTE DE S. CATHERINE
Confessio et pulchritudo in conspectu etus ; confitebor tibi in direciione cordis. In psalmo.
Hic describitur competens conditio predicationis in predicante et
B (fol. 20”, c. 1-fol. 21%, c. 1), C (fol. 144*, c. 1-fol. 145Y, c. 2).
In margine inferiore : In die festi sancte Catherine a Magistro Henrico de
etiam in audiente. Confessio enim non est aliud quam laus divini 5 nominis. Unde alibi in psalmo : Confitebor Domino nimis in ore meo, in medio multorum laudabo eum. Qui ergo in predicatione Deus laudatur, ideo confessio bene dicitur predicatio. Ipsa ergo debet fieri in directione cordis : hoc enim est dispositio conveniens proferenti et audienti verbum Dei: sc. directio 10 cordis ad Deum in audiendo et proferendo verbum Dei. Quia autem hoc habere non possumus nisi a Deo, ideo ab eo petendum est iuxta consilium Thobie dicentis filio suo: Pete ab eo ut dirigat viastuas. Ideo petamus ab eo dirigi affectiones nostras etc. Quotiens dies natalitios sanctorum celebramus, virtutes sanctorum 15 quibus in terra claruerunt et miracula recitare solemus, ad laudem eius a quo virtutem hanc accipiunt. Quia ergo est dies natalicius beate Catherine, ideo laudi virtutum eius insudare debemus. - In verbo autem preassumpto de psalmo tria eximia de eius virtute exprimuntur, in quibus mirabiliter commendatur. Primum est sapiens 20 claritas in veritatis cognitione, cum dicitur: pulchritudo. Secundum est vigor audacie in predicatione veritatis cognite et professione, cum preponitur confessio. Tertio notatur virtutis acumen in utriusque iugi consideratione, cum dicitur: in conspectu eius. Prima istorum pertinet ad partem anime intellecti- 25 vam, et pertinet specialiter ad scolasticos ; secundum pertinet ad partem motivam quantum ad practicos vel actuosos; tertium ad partem appetitivam, quantum ad speculativos vel contemplativos. PRIMO ergo notatur sapiens claritas, cum dicitur fuisse pulchrae. Sapientia enim non est aliud quam quedam anime pulchritudo. Unde 30 in Proverbiis : Attende ad doctrinam meam quae pulchra erit tibi cum eam servaveris in interioribus anime tue. Tali pulchritudine pulchra nimis fuit beata Catherina : in ea enim fuit claritas Sapientie. Unde in Cantico: Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra; oculi tui, oculi colum- 35 barum. Oculi columbarum sunt perspicui multum et clari; ideo per hoc significatur Sapientia, que est in oculis mentis. Et non solum dicit : pulchra, sed quam pulchra; quia, excepta beata Maria, maior fuit pulchritudo in beata Catherina, quam in aliis vir-
Gand. B. — In die beatae Catherine a Magistro Henrico de Gand, regente in theologia C. || 5. alibi : om. C. || 8. hoc : in margine cum signo post verbum hoc directio cordis C. || 9. conveniens : om. C. || sc... Dei : om. C. || 10.autem hoc : hoc autem C. || 13 nostras : ut possimus aliquid dicere quod cedat add. C. || 18. de psalmo : om. C. || 19. in quibus... commendatur: om. C. I| 22. preponitur : dicitur C. || Tertio notatur : tertium est C. || 25 et pertinet : om. pertinet C. || 27. vel contemplativos : supra lineam C. || 32. nimis fuit : fuit nimis C. || 32-33. in. sapientie : om. C || 34. tui, oculi : om. oculi C. |! 35. ideo :
1. Psalm., XCV,4, CXVIII,7 || 5-6. Psalm., CVIII, 30 || 12. Tob., IV,20|| 30. Prov., XXII, 18, non verbatim || 33. Cant.,IV, 1 || 45-46. Longobardica histo-
ginibus. Et dicitur bis: quam pulchra; propter geminam sapientiam, sc. humanam et divinam quam habuit beata Catherina; ideo ab utraque multum commendabilis redditur. Humanam scientiam etiam, sc. philosophicam habuit, et divinam, sc. sapientiam theologicam. Et de his parumper dicamus.
Primo habuit scientiam secularem et philosophicam; unde de ea dicitur in legenda sua: quod cum esset XVIII annorum, in omnibus VII liberalibus artibus est erudita. Et notandum est quod ipsa tria habuit multum coadiuvantia ad cito et velociter erudiendum. Primo mundiciam in corpore contra luxuriam et gulam; que duo multum impediunt scientie acquisitionem; et e contrario munditia vel sobrietas coadiuvat et disponit, ut ait Boetius in libello de disciplina scolarium. Cuius ratio est etiam naturalis: secundum enim Philosophum, sedando et quiescendo fit anima sapiens et prudens; motus enim et commotio humorum impedit fantasias, que habetur ex perturbatione appetitus inordinati ad terrena nimis inclinati. Ideo dicit Averroës commentator ibi : quod ad acquisitionem sapientie et prudentie confert exercitium virtutum maxime autem castitas. Hoc autem habuit beata Catherina: virgo enim fuit. Et similiter nos debemus huius munditiam habere, si velimus fieri sapientes. — Secundo ad hoc confert mentis et intentionis simplicitas, ita quod unum solum intendatur determinate; non modo, hoc; modo, illud. Quia mentis distractio multum impedit studium et acquisitionem Sapientiae. Unde Gregorius in pastorali dicit :: Cor per diversa diverberat, et perdit singula cum mens dividitur ad diversa; quia nec plene aliquid percipitur, cum mens ad diversa partitur. Et ideo contingit illos perfecte nichil addiscere vel scire qui cum studio alia querunt. Unde illi qui modo querunt scientiam, modo notitiam, modo populi favorem et terrenum honorem, sic in animo distrahuntur quod nichil aut parum possunt scire. Hanc etiam animi constantiam habuit beata
om. C. || 40-42. beata.… theologicam : om. C. || 44. Primo... unde : om C. || ea : scientia sua humana et philosophica C. || 46. Et: om. C. || 47. est: etiam C. || coadiuvantia : valentia C. || 50. vel : et C. || 50. ut... ideo : om. C. || 55. Ideo: quia sicut C. || commentator ibi quod : om. C. || 56. et prudentie : om.C. || virtutum : et add. C. || 58. autem : om. C. || 59. huius munditiam habere : habere huius munditiam C. || 64. dividitur : discurrit C. || 66-67. contingit… Unde : om. C. || 69. et terrenum honorem : etc. C. || 70. etiam:
ria, quae a pluribus aurea legenda Sanctorum appellatur, 1510, fol. L, 1*|| 50.Cfr Ps.-Boerius, De disciplina scolarium, 11 (PL, LXIV, 1227) || 52. ARISTOTELES, Physica, VII, 3, (édit. Dipor, Paris, 1887, p. 338). Citatio fit secundum antiquam versionem: cfr Quartus tomus operum Aristotelis... cum antiqua translatione.. AVERROÏS Cordubensis… in eadem commentaria, Venise, 1550, fol. 257" Il ss. Op. cit., fol. 258" || 63. Regula pastoralis, 1, 4 (PI, LXXVII, 17, C)
Catherina et intentionis simplicitatem; et ideo scientiam habuit. — Tertio confert ad acquisitionem scientie constantia et perseverantia vel diligentia inquisitionis. Unde Boëtius, in eodem libro de disciplina scholarium : Sicut doctrine mater est constantia, sic ignorantia noverca. Unde constantia mittit pueros in scientiam, sicut mater, ignorantia autem et inconstantia non mittit. Et ibidem : cuiuslibet operis obtusitas diligentia permollitur, ideo nullus est in tantum rudis qui per diligentiam studii scientiam non valeat adipisci.
Ad hanc autem diligentiam tria specialiter requiruntur, secundum ipsum Boëtium : 1° benevolentia in animo, quia, sicut dicit Sapiens : in malevolam animam non introibit sapientia; 2° docilitas in ingenio,et 3° attentio in exercitio. Et hoc quantum ad triplicem recordationem quam ibi tangit Boëtius: prima est vocalis, cum hpmo solum verba recordatur; et hoc facit sophisticum, vel sophistam. Secunda est mentalis, cum homo solum sententiam attendit in animo suo, per se de processu verborum non curans; et hoc facit rudem, quia tales quod bene sentiunt intra se, exprimere per verba non possunt. Tertia recordatio est communis, cum homo et sententiam verborum et processum attendit et repetit quid sit, alii conferendo et generat usum. Usus autem promptum reddit artificem. Unde ibidem: Usus magistrum parare festinat; et ideo satis confert disputatio et collatio cum alio. Unde Gregorius : Quod de sacroeloquio per me intelligere non potui, cum fratribus conferendo multotiens intellexi.
Sic ergo beata Catherina humanam habuit sapientiam a qua redditur commendabilis.
Secundo etiam habuit sapientiam divinam de qua Apostolus : non sapientiam mundi huius, sed que est in Christo lesu. Et haec sapientia theologica vel divina tripliciter debet commendari, in eis in quibus est.
1° Quia est preciosa, quia fructum multum et multis inducit. Unde Sapiens : In sapientia edificabitur domus, in prudentia roborabitur, in doctrina replebuntur cellaria universa substantia preciosa atque pulcherrima. Domus ista est domus interior spiritualis mentis, que in fide de
BC
om. C. || 71. scientiam habuit : habuit scientiam C. || 72. constantia : supra lineam C. || 73-74. in. scholarium : om. C. || 75-76. Unde... mittit : om. C. || 77. diligentia: diligentiam C. || 85-96. Ad hanc…. intellexi : om. C. || 99. etiam : om. C. || 101. theologica vel : om. C. || 110. lata : om. C. |! xxr-112.
non verbatim || 74-75. Ps.-Bogrius, De disciplina scolarium, V, (PL, LXIV, 1235, C.) non verbatim || 77-78. Ibid., 1 (PL, tbid., 1225, B) || 81. Zbid., I} (PL, 1bid., 1226, D) non verbatim || 82. Sap., 1, 2. || 81-91. Ps.-Borrrus, De disciplina, 1 (PL, LXIV, 1226, B) non verbatim || 93.bid., I (PL, LXIV, 1226 C) || 94. Non inveni locum || 100. I Cor., III, 19 || 103-106. Prov.,
divinis sacramentis habet fundari. In spe autem de celestibus et donis Dei futuris sunt hic parietes erecti. Tectum autem est in caritate, tanquam in virtute lata omnia operiente. In hac domo spirituali sunt VII colompnae, super fundamentum totum opus sustinentes, et hec sunt VII dona Spiritus sancti. Hec domus spiritualis in qua quilibet fidelis inhabitare debet et manere, edificabitur in divina sapientia. In prudentia, id est: in exercitio virtutum et bonorum operum roborabitur, quia ista domus sine operatione bona debilis est, et quantum ad fidem, que est fundamentum, quia fides sine operibus mortua est; et etiam quantum ad spem; quia spes est celestium premiorum consideratio et expectatio ex gratia et propriis meritis proveniens. Item quantum ad caritatem, quia, secundum Gregorium : Caritas magna operatur, si est. Si autem renuit operari, caritas non est. Iterum cellaria sunt in intimis domus iuxta fundamentum, in quibus reponuntur vina. Vina autem sunt sapientie humane vel mundane, propter multas conditiones vini que in eis similiter reperiuntur. Vinum enim modice sumptum, intellectui videtur acumen proferre; immodice autem sumptum intellectum enervat, ignominiam generat, rationem perturbat, oblivionem causat, errorem inducit. Sicut dicit Boëtius, in libro praedicto; et ita est. Scientie huius sumpte modice, sicut debet et oportet, reddunt intellectum acutiorem; et immoderate vel in superfluitate sumpte rationem perturbant et errorem tandem inducunt. Unde Apostolus : Noli alte sapere, sed sapere ad sobrietatem. Hec vina, sc. scientie humane, reponi et reservari debent in cellariis que sunt scientia fidei. Unde a prima die in qua homo incipit has scientias addiscere, debet eas ordinare in scientiam fidei, et totum quidquid facit consequenter ordinare debet in Deum et in scientiam divinam, que est multum preciosa substantia atque pulcherrima, ut ibi subditur. Quia secundum Philosophum in X° de animalibus et alibi: Melius est modicum scire de divinis quam in magna habundantia de terrenis. Hanc preciosam sapientiam ,habuit beata Catherina; unde potuit dicere illud verbum Sapientis: Hgnc amavi et exquisivi a iuventute mea, et
super. sunt : scilicet C. || 113. et : om. C. || 116. operatione bona : bona operatione C. || 119. gratia et : gratia id est C. || 121. renuit operari : operari renuit C.11122.in... domus : om. C. || 123. in quibus : ubi C. || 124. humane vel : om. C. || 129. in... predicto : om. C. || 130-131. reddunt intellectum : intellectum reddunt C. || vel in superfluitate : om.C. || 132. Apostolus supra lineam, eraso, Augustinus B: Augustinus C. |} 135. in : om. C. || 136. eas ordinare : ordinare
XXIV, 3 |! 1:17. Iac., XX, 26 || 120-122. Homeliae in Evangelia, II, hom. - XXX (PL, LXXVII, 1221, B) || 125-129. Ps.-Bozgrius, De disciplina, II (PL, LXIV, 1228, À) non vuerbatim || 130. Rom., XI, 21; XII, 3 || 140-141. Anis- TOTELES, De partibus animalium, 1, 5, édit. LANGKAVEL, Leipzig, 1868, p. 16
amator factus sum forme illius, sc. sapientie; et ita etiam debet dicere quilibet bonus scolaris.
29 Divina sapientia est deliciosa. Unde in Cantico: quam pulchra es in deliciis tuis; sc. o tu beata Catherina, multum pulchra es in sapientia divina, quae est tibi deliciosa. In consideratione enim divinorum et intellectualium vel spiritualium, maxime sunt delectationes et multo maiores quam corporales vel carnales. Unde Avicenna in X° metaphysice sue: Machometus magister noster tractavit delectationes corporales; intellectuales autem obmisit, que multo maiores sunt. Sic ergo divina sapientia in ea erat deliciosa.
39 Erat gratiosa eius sapientia. Unde de ea potest intellegi quod dicitur de Hesther: Erat spetiosa valde et incredibili pulchretudine, et omnibus populis gratiosa. De ipsa etiam potest intellegi quod dicitur de Iudith: Mirati sunt et dixerunt alter ad alterum: non est talis mulier super terram in aspectu et pulchritudine. Et sensu verborum mirati sunt sc. quinquaginta philosophi a Maxentio missi ad disputandum contra eam, et dicebant alter ad alterum : non est mulier sicut beata Catherina super terram, quantum ad sapientiam suam, per quam eos devicit, ut patet in legenda sua. Sic ergo primo commendatur a veritatis cognitione quia habuit scientie claritatem.
SECUNDO commendatur a vigore audacie in veritatis cognite predicatione. Non enim valet sapientia nisi exterius predicando promatur. Unde Apostolus : Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Non enim suffcit fides in corde, nisi predicetur in ore. Beata Catherina enim bene predicavit nomen Domini et multos ad Deum convertit, ut patet in vita sua. Unde potuit dicere quod dicitur in psalmo : Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo gravi laudabo te, id est : in collegio et presentia quinguaginta philosophorum qui erant magni et graves potestate et scientia. Notandum est autem quod confessio et predicatio beate Catherine ex tribus redditur multum commendabilis :
1° ex tempore : predicavit enim fidem et nomen Christi in tempore
eas C. || 139-140. in. alibi : om. C. |! 143. amavi : cognavi C. || 144-145. et. scolaris : om. C. || 151-154. Unde... sunt : om. C. || 161. quinquaginta : L B|; L quinquaginta C. !| 162-163. ad... alterum : etc. C. || 163. mulier sicut : talis mulier C: |! 164. ut... sua : om. C. || 172. ut... sua : om. C. || 176.
Il 143-144. Sap., VIII, 2 || 146-147 Cant., VII, 6 || 151-154. Non invem locum in libro decimo. Cfr Metaphysica Avicennae sive eius prima philosophia, IX, 7 translata a fr. FRANCISCO DI1 MACERATA, O. M. F., Venise, 1493 (Cfr HoRTEN, Die Metaphysik Auicennas, Leipzig, 1909, IX, 9, p. 633) || 156-157. Esth., II, 15 || 158-165. Judith, IX, 18, 19 || 169-170. Rom., X, 10 || 172. Longobardica historica, 1510, fol. E 2°, c. 1 || 173-174. Psalm., XXXV, 18
quando erant multi fidei impugnatores, ut patet in legenda sua. Maxentius enim cum omnes convocasset in Alexandria ad sacrificandum ydolis, beata Catherina sciens hoc, signo fidei se muniens accessit ei inquirens: Cur in cassum homines convocasti ad immolandum stultitiae ydolorum? Ecce quo modo audaciter pro deffensione fidei loquebatur. Cuius causa hec est quia de premio secura erat. Non enim curabat de morte. Unde Gregorius in moralibus : Mens humana quanto pro fide duriora tolerat, tanto glorie premium fiducius expectat. Iuxta hoc notandum est quod triplicem veritatem deffendere debemus : 1° veritatem doctrine, cuius exemplum habemus in Paulo apostolo, qui cum vidit Petrum principem Ecclesie errantem contra evangelicam veritatem, corripuit eum. 2° debemus deffendere veritatem iustitie, cuius exemplum habemus in Danyele qui deffendit Suzannam iniuste condempnatam a sacerdotibus. Unde universo populo congregato, pro veritate iustitie fecit iudicium revocari et liberata est; sacerdotes autem condempnati sunt, ut patet in Danyeli. 3° debemus deffendere veritatem vite cuius exemplum habemeus in beato Iohanne Baptista qui arguebat Herodem proter Herodyadem uxorem fratris sui quam tenebat. Unde mori non timuit pro veritate vite deffendenda. Unde Gregorius: Si errantibus potestatibus huius mundi loqui libere decrevimus, Johannis auctoritas ad mentem revocetur qui nequititam Herodis reprehendens pro verbi rectitudine mori non timuit, veritatem deffendens; et, quia Christus veritas est, ideo pro Christo subire mortem voluit. Ita debemus facere. Principes seculi in multis forefaciunt et multotiens in iudiciis peccant; et ideo boni homines veritatem amantes eos corripere deberent et arguere, mortem subire pro veritate non timentes, si oporteret. Sed pauci sunt tales, immo cantant : placebo ! timent enim ne si redarguerent eos in aliquo ut regem, vel episcopum cuius sunt amici, eos odirent. Et ideo multi peccant principum. Unde Dominus conqueritur per Baruch prophetam: Conversum est iudicium retrorsum et
est autem : om. C. || 179. tempore : quia add. C. || enim : om. C. || 180. ut... sua: om. C. || 182. sciens hoc : hoc sciens C. || 185. deffensione fidei : fidei deffensione C. || 186. secura erat : erat secura C. || 193. corripuit eum : eum corripuit C. || 194-197. qui... Danyeli : revocante coram omni populo sententiam iniustam sacerdotum qui dampnati sunt C. || 199. qui arguebat : arguente C. || 199-200. uxorem... tenebat : etc. C. || 201. potestatibus : potentibus C. Il 227. enim : om. C. || 212. ut regem... amici : om. C. || 212-213. prophetam :
Il 180-185. Longobardica historia, 1510, fol. E 1°, c. x |! 187. Cfr Moralia, Epistula ad Leandrum, V (PL, LXXV, 615, C) vel VIII, 7 (ibid., 507, C) vel X, 19 (tbid., 941, B) || 191. Gal., II, 14 || 194-197. Cfr DaAN., XIII, 1-65 || 199-200. MaTTH., XIV, 1-12 || 201-207. Homelia in Ezechielem, II, hom. il:,
218 iustitia a longe stetit, veritas corruit in plateis et equitas nonstetit et videt Deus quod non est vir. Ecce tangit hanc triplicem veritattm: conversum est iudicium retrorsum et iustitia a longe stetit. Ecce veritas iustitie que in multis principum defecit hodie. Unde in
220 Isaya: principes tui infideles, socii furum, accipiunt munera, sequuntur retributiones: et hec est causa sc. cupiditas vel avaritia quare quandoque iudicia pervertunt. — 29 ibi tangit veritatem doctrine, quia corruit veritas in plateis, sc. veritas doctrine. Et vere hodie corruit ad iram, quia vix
225 Veritatem audemus hodie dicere vel fateri aliquando. Unde oportet nos in veritatis cognite confessione procedere, secundum regulam. Quidam enim nihil volunt quod aliquis dicat contrarium scriptis in quaternis suis. Unde dicunt scientibus veritatem : Ecce veritas scripta ! eam teneatis; et aliter non dicatis. Et sic in disputationibus
230 de veritate doctrine oportet nos regulari a quaternis; et ideo veritas doctrine corruit. — 3°etiam ibi tangitur veritas vite, cum dicitur : equitas, id est: vite rectitudo non stetit. Ista autem deffensio veritatis precipue spectat ad doctores fidei et ad prelatos ecclesie
vel rectores; quod multi non faciunt. Unde Gregorius in pastorali :
235 Rectores improvidi humanam gratiam amittere formidantes, recta loqui pertimescunt; veniente autem lupo,fugiunt, dum sub silentio se abscundunt. Sic non fecit beata Catherina : unde commendanda est.
29 Commendabilis est eius praedicatio vel veritatis confessio, quia
‘240 Ccoram multis et magnis veritatem deffendit, quia coram Maxentio et quinquaginta philosophis magnis; ita debemus confiteri veritatem, coram omnibus. Unde in Danyele : Benedicite Deum caeli et coram omnibus confitemini ei. Sicergo commendatur quantum ad illos quibus veritatem predicavit.
245 3° Commendabilis est quantum ad id quod confessa est, quia veritatem exosam tunc a multis. Non enim magna laus et audacia dicere ‘modo et confiteri veritatem quia exosa non est. Sed tunc quoniam in illo tempore conspiraverant principes, et edixerant quod omnes qui Christum et nomen Domini confiterentur de mundo eicerentur
250 et occiderentur. Et hoc beata Catherina nullum timens audaciter coram omnibus confessa, fidem deffendit, et de fidei articulis coram
om. C. || 216. stetit : corr. supra lineam valet B. || 222. sc. : om. C. || 224. Et vere : et vitae C. || 226. ipsos : nos C. || 227-228. nichil…. suis : volunt quod nichil contrarium dicatur quaternis suis C. || 230. de veritate doctrine : vere doctrine C. || 234. pastorali : dicit add. C. || 239-240. quia.… magnis : om. C. || 24r. ita : etita C.|| debemus : deberemus C. || veritatem : om. C. [| 242. Danyele C. : expunxit B. || 243. confitemini : confitere C. || 246. exosam.… multis : tunc multis exosam C. || 246-247. Non enim... non est : om. C. || Sed :
21 (PL, LXXVI, 971, A) || 219-223. Is., LIX, 14 || 220: Is., I, 23 || 234-237. Regula pastoralis, Il, 1v (PL, LXXVII, 30, B) || 242. Tob., XII, 6 || 253.
summos philosophos disputavit. Unde multum disputavit contra eos de unitate Dei et de eius incarnatione, nativitate, passione, ut patet in vita sua. Et hoc propter gratiam Spiritus Sancti in ea infusam. Et ideo habuit premium huius confessionis, sc. Dei amorem et fruitionem. Unde Johannes in canonica: Quisquis confessus fuerit coram hominibus quia Iesus Christus est Dei Filius, in Deo manet et Deus in eo. Item Apostolus ad Philippenses : Et omnis lingua confiteatur quia Dominus lesus Christus in gloria est Dei Patris. Unde quia ista beata Catherina intrepide coram omnibus confessa est merito habuit vitam eternam, martirio mediante, ut patet in vita sua, Quam nobis etc.
nam C. || 247-248. quoniam.… edixerant : principes edixerant C. |! 248. omnes : om. C. || 249. nomen Domini : eius nomen C. || 250. Et hoc : quod C. || nullum : non C.||251. coram omnibus : om. C. || confessa : est add. C. || fidem deffendit : om. C. || 251-252. coram.. disputavit : disputavit coram summos philosophos C. || 253. Unde.. eos : om. C. || 253. Dei et de eius : om. C. || 254. in ea infusam : in eam diffusam C. || 255. Dei amorem : amorem Dei C. || 256. in canonica : om. C. || 259. Et : quod C. || 261. omnibus : hominibus C. || 263. quam : Ad quam C. || Post aliquod interuallum legitur citatio Gregorti omissa supra : Quod de sacro eloquio per me intelligere non potui cum fratribus conferendo multociens intellexi (cfr supra, p. 512, 1. 80-96).
Longobardica historia, 1510, fol. E’, c. 1 || 256-258. I IoHaAN., IV, 15 || 259-260. Phil., II, 11.
I. — Pour ne pas allonger les tables, nous n'avons pas reproduit la liste des principaux ouvrages cités. La liste des abréviations, très-fournie, qui remplit les pages xII-XVI, peut tenir lieu d’aperçu bibliographique. Comme on a pu le constater facilement, elle ne comprend que peu d'ouvrages ou d’articles nommément consacrés à Richard de Middieton; il faudra y ajouter l'ouvrage de Lechner mentionné à la fin de l’avant-propos (p. x).
II. — Pour le même motif, nous n’avons pas reproduit la liste des nombreux manuscrits cités. Pour se renseigner à leur sujet, il suffira de consulter au mot « Manusciits » la Table alphabétique des noms propres et des matières.
HIT. — La Table alphabétique des noms propres et des matières ne doit pas faire double emploi avec la Table analytique. C’est celle-ci que le lecteur devra interroger pour se renseigner sur tout ce qui concerne Richard. Toutefois pour faciliter les recherches, on a indiqué quelques points de vue plus généraux dans la Table alphabétique, au mot Richard de Middleton (p. 544)
CITATIONS DES ŒUVRES DE RICHARD TABLE ALPHABÉTIQUE DES NOMS PROPRES ET DES MATIÈRES TABLE ANALYTIQUE DES MATIÈRES
Original from