Latinisation de lit, « ragazzino
quorum ! paghis habeant et habere debeant in mense treginta florenos auri, cum retentione cullette.
Item habeant et habere debeant, pro cilalionibus, executionibus et aliis necessariis faciendis in dicto comuni et curiis dicte civitatis, octo bayetas sive numptios pro quibus habeant et habere debeant, pro eorum salario in mense, pro quolibet unum florenum et unum cappuceum de rubeo in anno, valoris unius floreni auri, pro quolibet, cum retentione cullette.
Item quod dicti septem qui nunc sunt et pro tempore erunt teneantur et debeant de die continuam ? residentiam facere, per totum tempus eorum officii, in domo officii septatus civitatis predicte, de nocte vero ipsi omnes vel ad minus quatuor ex eis teneantur continuam ? residentiam facere in domo predicta, ad penam contentam in statutis et ordinamentis dicte civitatis; de eumdo ad aliquem locum extra dictam domum et de aliis que hic expressa non sunt declaramus statuta et ordinamenta ipsius comunis inviolabiliter observari et, si contrafecerint, ad syndicatus teneantur et puniantur juxta jur[a| statutorum et ordinamentorum predictorum per syndicos eorumdem.
Que quidem pecuniarum quantitates et res alie perveniant et pervenire debeant ad manus ipsorum septem quolibet mense et tempore ordinato a camerario comunis civitatis ejusdem qui nunc est vel pro tempore fuerit, quas pecunie quantitates et res alias et ipsarum quamlibet ipsi septem, post ipsarum recsptionem, teneantur et debeant vinculo juramenti ad nomen 4 predictorum familiarium, numptiorum, tubatorum et aliorum prenominatorum et cujuslibet ipsorum solvere et traddere ipsis et cuilibet ipsorum, prout super ordinatum et declaratum apparet, cum effectu et sine aliqua diminutione et in hoc non possint quomodolibet contradicere.
Acta, facta et publicata fuerunt omnia et singula capitula et contentum in eis per viam decreti per dictum dominum rectorem in civitate Urbevetana, in palatio papali seu episcopatus predicto.
. Ms. quibus.
. Ms. contiguam.
. Idem.
. Ms. omnem.
nm