VIII. — 1380, 14 octobre. — Florence
La Seigneurie de Florence fait connaître à Rinaldo Orsini qu'il est inutile qu'il poursuive la guerre contre Charles de Durazzo.
B. Copie contemporaine : A.S.F., Signori, carteggio, missive 14 cancellaria, reg. 19, fol. 60 r°.
Magnifice domine concivisque noster dilectissime, non est nobis novus, non incognitus, non per explerlientiam non probatus ille vester vere caritatis affectus quem vos et vestri semper ad comune nostrum et ad hanc nostram patriam, qua fuistis legitimo jure donatus, semper firmo et inconcusso proposito in cujuscumque fortune vorticibus habuistis. Semper enim affuit vestra nobilitas huic civitati opera prompta et intentione sincera; et nunc in his que scribitis et que facienda pro nostri comunis statu tam letis animis assumpsistis patet illa vera caritas, ille purus amor quem potest aut debet habere quilibet civis optimus ad sue naturalis patrie libertatem, pro quibus gratias agimus quanto possumus pleniores. Verum est quod, quia — sicut per reginales patebit litteras — concordiam fecimus cum clarissimo principe domino Carolo de Dyrachio in tali forma quod ab ipso et ejus serviciis omnes Ungari discesserunt, non oportet reginales gentes pro nostris subsidiis fatigare nec contra principem antedictum, pene solum et gentibus spoliatum, reginalem potentiam objectare, et ob id superfluum esset postulare subsidia que non simus, omni metu et suspicione liberi, suscepturi. Datum Florentie, die .xiiij. octobris, .iiij. indictione, MCCCLXXX.