‹ Rinaldo Orsini Comte de Tagliacozzo († 1390)Et les premières guerres suscitées en Italie centrale par le grand schismeChapitre 301 sur 385 · XII. — 1381, 11 juillet. — Florence · texte numérisé non relu

XII. — 1381, 11 juillet. — Florence

La Seigneurie de Florence félicite Rinaldo Orsini pour avoir échappé au guet-apens de Pescara.

B. Copie contemporaine : A. S.F., Signori, carteggio, missive 14 cancellaria, reg. 19, fol. 145.

Magnifice domine, concivis noster atque amice karissime, recepimus litteras vestras processus illorum socialium sancti Georgii circa capturam castri vestri Piscarie et detentionem vestre persone prolixo sermone clarissime continentes, in quarum serie, magna mentium nostrarum [cum] compassione, percepimus quam aspere, quam inhumane quamve crudeliter, ruptis honestatis et fidei vinculis, ille gentes truculentissime vos tractarint, quanta qualiaque supplicia fugiendo contra vestras promissiones per vim tamen extortas duxeritis evitanda. Per que justiciam vestram et illorum iniquitatem quibus est ibi fas ubi maxima merces manifesto collegimus argumento. Quis enim nescit vos eis pro servitiis promissis reginali majestati in aliquo non teneri ? Quis dubitet illos contra jus et fas predictum castrum Piscarie per detestandam perfidiam occupasse ? Quis non videt illos in vestra captura non jus suum, sed turpissimum redemptionis vestre lucrum in avaricie spiritu prosecutos ? Quis ambigat vos, in ipsorum potestate positum, quicquid [si] spopondistis, per illatam vobis violentiam et impressionem metus ac tremendi periculi promisisse ? Abiit a moribus nostris illa severitas qua nonnulli putabant fidem etiam ad certe mortis supplicium observandam. Turpiter quidem promittitur quod non sine vite dispendio a promittentibus adimpletur. Sed rediit M. Regulus, peracta legatione de commutandis captivis et a se tanquam senatore dissuasa, ad carcerem, ad hostem, ad tormenta et denique ad asperam mortem. Cui mirum ? Quis enim compulerat eum jurare ? Humanitate causam captivorum assumpsit ; pietate in patriam commutationem dissuasit ;

fidei integritate ad flagella redivit. Tres quidem personas gessit Regulus in quarum officiis reprehendi non potuit : legati, senatoris et sponsoris. Vos autem, proditione deteritus, suppliciis vexatus fidemque dare compulsus, nichil illis jure, nichil moribus, nichil denique etiam ex equitate debetis. Letamur itaque vos illorum manus effugisse gaudemusque vos talem causam fovere quod de vestra justicia nullus possit quomodolibet dubitare. Estote igitur bono animo et in Deo, iniquitatum ultore, spes vestras reponite. Judicio quidem Dei et hominum credendum est aliquando causam vestram cum declaratione vestre justicie, si 1lli forsan suarum impuritatum immemores in judicium descenderint, judicandam. Datum Florentie, die .xj. julii, .iij. indictione, .MCCCLxxx;.

Page 1