XIII. — 1382, 18 mars. — Naples
Mandement de Charles de Durazzo, se disant roi de Naples, à Roberto Orsini da Nola, le chargeant de la lutte contre les troupes des « rebelles » Rinaldo et Giovanni Orsini et du châtiment éventuel de ces derniers.
B. Copie contemporaine : A. S. N., Regesto Angioino 358, fol. 273.
Karolus etc. magnifico viro Roberto de Ursinis, domino de Nola, militi, capitaneo ad guerram ac reformatori justicie in utraque Aprutina provincia, cambellano et fideli Nostro dilecto, gratiam etc. Sevit atrocius semper improbitas et scelera, continue crassante malitia, truculentius reciperint incrementa si plus quam conveniat regalis decencia pietatis opus exerceat et ad correptionem delictorum lentescat : inprovide nervus puplice discipline ; insurgendum est igitur ad punicionem excessuum ut, per Nostre potencie gladium conculcata protervia, quos inquinavit facinus desinant esse impii, per cultum justicie celsitudo Nostra servetur in solio et procuretur status pacificus in subjectis. Sane sicut fidedigna relacio instrepuit noviter auribus Nostris et audivimus displicenter, Raynaldus et Johannes de Ursinis fratres, in reprobum sensum dati, laxatis in campum eorum malignitatis habenis et nec divine nec humane metuentes ultionis flagellum nec expavescentes judicium et potentiam Nostri, regis, in solio presidentis, quin potius fas omne abrumpentes et in temeritate eorum confidentes, velut avis festinans ad laqueum motibus inordinatis distracti quos potuerunt et