‹ Rinaldo Orsini Comte de Tagliacozzo († 1390)Et les premières guerres suscitées en Italie centrale par le grand schismeChapitre 304 sur 385 · Ms. aditum · texte numérisé non relu

Ms. aditum

ad ipsorum salutem sint arma necessaria..…., tu statim, nullo alio vel cujusvis expectato mandato, procedas contra dietos Raynaldum et Johannem tue preture viribus ad... persequendum ipsos el sequaces ac fautores suos in causa predicta capiendum et ad ipsorum Raynaldi et Johannis confusionem et exterminium ac ad exactionem dicte pene et recuperacionem bonorum stabilium et mobilium dicti Antonucii et captivorum ipsorum, ope, opere, auxilio, consilio, exforcio, armala manu et exercitu militari, ita quod nulla dies neque hora ocio intercedat donec premissa feceris et exequaris realiter et votive, sicut gratiam Nostram caram habes et indignationem incurrere perorrescis, convocatis et adhibitis tibi pro favorabili executione premissorum universitate et hominibus civitatis Aquile et aliis universitatibus, baronibus et feudotariis circumposite regionis quibus tam per presentes quam alias nostras (nostras) litteras adhicimus in mandatis ut tibi dictoque Antonucio ac Bonohomini fratri dicti Antonucii ad tuam vel ipsorum requisitionem assistant et faveant ope, opere, auxiliis et consiliis oportunis ac armata manu et exercitu militari. Penas autem et banna que et quas rite propterea duxeris imponenda rata geremus et firma eaque per te volumus a transgressoribus pro parte Nostre curie prout justum fueril exigi et haberi. Datum Neapolis, per virum nobilem Gentilem de Merolinis etc., anno Domini . Mo. CCCLxxxij®., die .xviij°. mensis marcii, quinte indictionis, regnorum nostrorum anno primo.

Page 1