XVII. — [1384], 3 mai. — Aquila
Rinaldo Orsini aux Défenseurs de Sienne au sujet du différend qu'ils ont ensemble et de l'envoi d'un négociateur à Sienne.
A. Original : A. S. S., Concistoro, t. 1813, no 21.
Viri magnifici et fratres reverendi, audiens nuper processum vestre emprehense quam, ultra quod credere potuissem et absque causa rationabili, facitis expressime contra me, cogor admirari pariter et dolere, nec in me videbam propter quod deberetis aliorum odia divertere contra me, sed ita securus vivebam de vobis sicut vivat rectus filius erga patrem. Hec igitur et multa alia vobis forte nondum nota me movent ut vos me et ego vos aliter quam actum sit mutuo intendamus, ut videatis et cognoscatis mei animi et operum puritatem. Que cum scripture non sint conmictenda decenter, unum deliberavi ad vos mictere qui vobis aperiat intrinseca cordis mei nec dubito quin, ipso intellecto, ab his que dicet pro parte mea non debebitis nec poteritis vos rationabiliter elongare, nam certus sum erunt conformia menti vestre. Quare pro uno vel duobus familiaribus meis cum duobus aliis sotiis veniendi ad vestram presentiam salvum vestrum conductum pro decenti tempore per latorem presentium placeat distinare. [taque, me applicante ad Urbemveterem, illum ibi reperiar jam venisse; et si
placet, isto interim, quia injuste concipitis contra me, velitis moderacius vos habere. Datum Aquile, tertia mensis maïij. Vester frater Raynaldus } comes Tallacocii de Ursinis ) rector Patrimonii et Ducatus.