XVIII. — [1384], 9 octobre. — Orvieto
Les sept Présidents d'Orvieto supplient Enguerran VII, sire de Coucy, de venir au secours de cette ville ou du moins d'envoyer quelques troupes pour sa défense.
B. Copie du début du xve siècle : B. M.C., ms. 940, fol. 21, lettre 42.
Princeps illustris, singularissime benefactor et metuendissime domine noster, de tot (tot) Vestre Clementie gratificis responsis, que pridie devoti oratores actulerunt, ex tota mente nostra ex totaque anima et ex omnibus nostris sensibus reddimus Vestre Celsitudini ingentes grates. Sed quamvis certi sumus quod a vestro graciarum fonte majora concessis et ingenciora petitis portabimus auxilia et favores in tantum quod itanto (sic) fondere pro hiis preces superfluum putabamus, tamen, re exigente presenti que in mora temporis modici tenet periculum quod forsan posset succedere irreparabiliter, cogimur importunos fieri et pro recuperamine hujus vestre civitatis devotissime et civ{ilum devotorum occurrere ad presidia vestre potencie in quibus nostra tota salus residet et dependet. Sumus quoque ita obsessi hostibus et continuis in(n)vadimur oppressionibus eorum quod arva inculta remanent, dereliquntur rustica et hec vestra civitas universis quasi suis incolis denudatur. Viget ad extra grandis guerra, cui amodo longissima bellorum diuturnitate defecti nequimus occurrere, qui hactenus totum posse deventi ad sanguinem posuimus ut sanctissimo domino nostro et ejus devocioni instabilem servaremus, nunc solo constancie robore, quod numquam de nostris visceribus excidet, reclusi intra ruppum menia, patriam usque ad presidia que confestim moramur confluere de nostris potenciis conservamus. Hic inevitanda est famis asperitas hucusque deventa quod visu horrida et recitanda honestate pauci deglutimus ut lacessitam.... SRITETIQMK 1 quid colimus non abeat............ impotentes simus, ut scripsimus, et magnificus noster dominus dominus [Raynaldus]...... nc fidem domini nostri nosque in ea sustinuit et gubernat, cum presencialiter et omni suo posse intendat in propinquis regionibus regni
1. Le haut de chaque feuillet du ms. (ici du fol. 21 v°) est rongé.
ad serviciaque serenissimi domini nostri regis militet sammo intentu, nequit nostris necessitatibus reparare, et eundem Vestram Celsitudinem conspecturum in brevi didicimus versus culmen Vestri nominis jamjam itinera suscepisse. Quare, mansuete princeps, ad vos dominum clamamus omnibus quibus possumus precibus supplices exorantes ut tantum necessarium numerum gentium, forsan .c. equites, dignemini cum omni celeritate transmictere in nostris presidiis et subsidiis intenturos. Nam qui nos tanta in Vestre Clementie sinceritate confidimus, non ab impiorum hostium et sacrosancte Ecclesie rebellium invasionibus confundamur. Succurrite, succurrite, ne status hujus tocius civitatis et patrie depereat cum sit scriptum. Ocupatis celeriter consuli oportet anticardinalis intrusi qui in Patrimonio moram tenet, licet longa gentium stipatus comitiva modo in multo majori numero .c. lancearum aliam super conducens in nostris non cessat vacare dispendiis et totis sensibus in hiis anhelat ; cum ipso concurrit omnis multitudo potencie exititiorum hujus vestre fidelissime civitatis quorum, ut in aliis nostris scripsimus litteris, dux factura (sic) et guida ille Hugolinus qui omni subdolitatis astucia ac pravarum intencionum et operum perfdia prontitudine ad delendum hanc civitatem ipsamque destruendum vacavit et vacat, ob hoc ipsum solum quod in presenti fide tenetur, et nunc, ut audivimus, sicut retroactis solitus fuit temporibus, novo genere falsarum sugestionum et sua antiqua proditione, vestras aures per suum oratorem fuit ausus multis mendacibus intonare. Ut itaque eum de suis falsitatibus prompto opere Vestra Magnitudo exvincat, si talis est status domini nostri Pape et vestri ut retulit zelator, dignemini sibi vestras jussiones dirigere quod ipse cum omni suorum complicum comitiva protinus discedat et cesset ab omni offensa, oppres{sjione et briga contra hanc civitatem et comitatum et alia loca que sub devotione sanctissimi domini nostri detinentur. Eventus hujusmodi qualis sit versipellis homo iste demonstrabit extimplo, et a fructibus ipsius cognoscetis eum. Hic est ille de quo scribitur per Ysayam : Hic labiis me honorat, cor autem ejus longe est a me. In saumma duo concludimus : in nostris subsidiis succurrentes deputare .c. equites sine mora, et Hugolino de Corbario, qui de tanto suo veneno odii fingit zelum, jubere ut a nostris dampnificationibus cum totis sequacibus se retrahat. Super cunctis instructum hunc latorem mictimus cujus verbis dantes fidem dignemini in suis postulacionibus nostre tante aleviande miserie exaudire et, ut omnes properantes certi sumus, remictere expeditum. Scripta in vestra Urbevetana civitate, .viiij. octobris.
.vij. Urbevetano
; Lo hcre | Vestri fidelissimi oratores | populo Presidentes etc.