‹ Rinaldo Orsini Comte de Tagliacozzo († 1390)Et les premières guerres suscitées en Italie centrale par le grand schismeChapitre 311 sur 385 · XIX. — 1385, 9 décembre. — Florence · texte numérisé non relu

XIX. — 1385, 9 décembre. — Florence

La Seigneurie florentine au comte de Tagliacozzo pour se plaindre que des messagers par elle envoyés à Naples aient été attaqués et détroussés aux environs d'Aquila.

B. Copie contemporaine : A. S.F., Signori, carteggio, missive 14 cancellaria, reg. 20, fol. 135 vo-136 ro.

Magnifice domine, frater et amice karissime. Audivimus ser Franciscum nuncium vestrum et, una secum, oratores nostros quos, sicut scitis, primum ad vos et exinde misimus ad regiam majestatem. Et, ne rem illam nobis displicibilem et pudendam multiloquio dilatemus, summa totius est quod oratores nostri nostreque ille pauce gentes armorum quas ipsis in societatem dedimus et juvamen, secuti vestras litteras, vestrum consanguineum atque ducem, fuerunt per gentes vobis seu vestris amicis subditas et sequaces, vestrum honorem, vitam et nomen, dum illum (sic) insultum facerent, acclamantes, hostiliter invasi, turpiter capti et, quod rumpende fidei causa fuit, rebus omnibus spoliati. Nolumus exaggerare negocium, violatos oratores nostros, pessundata jura civilia et canonicas sanctiones, imo jura gentium que nomen legatorum sanctum et illesibile fore cunctis terris et etiam in hostium finibus statuerunt, offensum commune nostrum in persona legatorum qui vices transmittentium representant. Quid meminerimus ipsum Jannem Lellii de Ursinis, consanguineum vestrum, cui juxta vestrarum litterarum seriem credere quemve sequi per illum transitum debuerunt, eisdem nostris oratoribus, quibus per commune Civiteducalis et societas et securitas offerebant[ur] ne aliunde quam per insidiarum locum accederent vetuisse ? Quid, quod cum rubore non parvaque cum indignatione referimus, quod idem Jannes, ad primum aggressionis impetum inter illos sibi et suis notissimos et amicos, concitato calcaribus equo, fugam fecit ? Nec verbum aliquod refrenationis vel favoris emisit, sed oratores nostros in aperta, non dicamus preordinata pericula sive casu sive machinatione perductos in predonum manibus dereliquit ! Ubi tuta fides ? ubi tuta legatio Florentinorum ? ubi tute nostre gentes, postquam hec omnia in Ursinorum man(ibjus pervenerunt ? Scimus, nec posset nobis aliter persuaderi, vobis hec omnia displicere, hocque nostris oratoribus tam viva voce quam demum per litteras [vos] intimasse.

Nec tamen, ut omittamus injurias quas forsitan aliquando, si Deus vult, conabimur vindica(re)re, sicut dilectio vestra promisit, sicut eisdem nostris oratoribus rescripsistis, aliquid fuit de tot et tantis spoliis restitutum, quod quantum sit contra nostrum et vestrum honorem et qualiter per nos debeat supportari prudentie vestre relinquimus judicandum. Crediteque nobis quod, nisi spem certissimam haberemus vos acerrimum ultorem injurie et futurum integre restitutionis autorem, jam super utroque fuisset aliquid remedii et forte satis ad utriusque prosecutionem appositum quod non solum nostre : foret etati sed etiam posteris documentum. Placeat igitur per effectum ostendere quod speramus, et pro vindicta tam inhonesti facinoris et damnorum restitutione taliter ordinare quod non oporteat commune nostrum pro conservatione sui nominis et honoris super hoc aliquid vobis aut vestris displicibile providere. Sapiens estis, et sapientibus pauca sufficiunt qui nedum que scribuntur aut narrantur agnoscunt sed ea que versantur intra mentis penetralia comprehendunt. Cetera vester orator plene referet viva voce. Datum Florentie, die .viiij. decembris, .viiij. indic-

tione, .MCCCLxxxv.

Page 1