‹ Rinaldo Orsini Comte de Tagliacozzo († 1390)Et les premières guerres suscitées en Italie centrale par le grand schismeChapitre 313 sur 385 · XXI. — 1387, 1°" septembre. — Florence · texte numérisé non relu

XXI. — 1387, 1°" septembre. — Florence

Florence notifie à la commune d'Orvieto l'alliance qu'elle vient de conclure avec Rinaldo Orsini.

B. Copie contemporaine : A. C. O., Riformagioni, reg. 105, fol. 28.

Nobilibus viris septem Urbevetano populo presidentibus, amicis nostris karissimis.

Amici karissimi, nichil in hac sotietate mortalium amicitia melius, nichil utilius unitate. Hec enim civitates amplificat, regna tuetur et, omne genus hominum vinculo salubri conclutinans, remedio scandala prevenit, consilio periculis obviat, bella feliciter conficit et domi atque foris omnia cum securitate protegit et disponit. Hec autem tanto majores fructus tantaque ampliora comoda parturire dignoscitur quanto latius inter urbes et principes propagatur. Quibus maturo consilio ponderatis, cum magnifico fratre nostro domino Raynaldo de Ursinis, comite Tagliacotii, ad defensionem statuum mutuis subventionibus faciendam, sotietatem contraximus atque ligam, non quod ipsum omni cum nostra potentia propter veram amicitiam et antique dilectionis affectum, in omnibus periculis defendere non vellemus, sed quia plerumque magis honeste minorique cum alterius displicentia favor impenditur qui, non solum ex caritatis habitu, sed ex debito federis exibetur, hec autem vobis ad consolationis cumulum nuntiamus ut amodo possitis spem certam de pacis tranquillitate concipere vel de valido subventionis auxilio, si quis vos actentaverit perturbare. Que cum ita sint, nemo vos seducat, nulla causa vos ab ejusdem domini devotione sub qua tanta cum benignitate regimini, amoveat vel pervertat, nam cum ipsum promiserimus in suo statu defendere, nos oporteret cum omni nostra potentia cunctos qui ab ipso deficerent bellaciter infestare. Datum Florentie, die primo septembris, .MCCCLxxxvij. mo.

Priores artium et )

Vexillifer justicie populi et comunis Florentie.

Page 1