XXII. — 1388, 17 septembre. — Florence
La Seigneurie florentine au comte de Tagliacozzo au sujet de ses négociations avec Urbain VI et Pérouse, et de l'engagement de Bartolomeo da Prato à son service.
B. Copie contemporaine : A.S.F., Dieci di balia, legazioni e commissarie, istruzioni e lettere, reg. 1, p. 140.
Magnifice domine, frater karissime, breve vestrum recepimus per quod nobis nova de sum{ml|o pontifice scribitis, subdentes requisitionem vobis factam a Romanis de concordando cum ipso et etiam de Perusinorum concordia et de domino Bartolomeo de Prato. Cui respondemus vobis regratiantes immense de his que scribitis et de fide quam in nobis habetis, quia id quod vobis ad statum, comodum vel honorem accederet nobis placet. Et propterea videtur nobis ut contemplatione Romanorum descendatis ad praticam dicte concordie cum summo pontifice et ante firmationem vel conclusionem aliquam placeat nobis significare cuncta que fuerint agitata et nostrum expectare responsum, salvis manentibus promissionibus quas * simul habemus. Verum est quod Perusini huc eorum ambaxiatores honorabiles transmiserunt cum quibus raciocinati fuimus super vestris negociis quantum vidimus expedire. Et sic ulterius procedemus vos de agitatis, cum erit opus, prescium faciendo. Dominus Bartolomeus de Prato cum .ccc. equitibus stare debebat ad vestra servicia tribus mensibus inceptis die primo mensis augusti elapsi de proximo, in quantum a vobis mille florenos haberet, nam sibi dedimus duo milia florenorum, quod totum scivit ser Egidius vester orator. Et insuper habendo tria milia florenorum, aliis tribus mensibus similiter stare debebat. Datum Florentie, die .xvij. mensis septembris de sero .MCCCLxxxviij.