Ms, que
Ecce quod scribunt comiti Conrado in forma necessaria ut perveniat ad vestram voluntatem et servicia et quod caveat ne inferat vobis et vestris dampna. Super conductu comitis Conradi est multum praticatum de modo retinendo, finaliter est conclusum pro vestra commoditate meliori, et ut Urbanum habilius possitis offendere sine onere hujus communis, quod ipsi scribant, et faciunt, et vos procuretis ipsum conducere vobiscum, et vestris amicis melius hoc videtur. Item placet istis vestris quod non recedam quoadusque praticantur facta lige cum comite Virtutum, et deliberavi pro meliori sic facere ut sitis de omnibus informati : omnes arbitrantur rotturam (sic), quia nec petit de novo quod vult posse favere suis amicis contra colligatos; super quibus omnibus heri factum fuit magnum concilium in quo facta est remissio dominis Prioribus et decem cum illis quos vellent. Nunc sunt electi, et ipsi electi simul cum dominis praticant istud factum ; cito videbitur finis, sed speratur rottura totaliter, et ita credo. Me redeunte omnia sentietis clare. Multum videtur Nicolao bonum quod, si potestis habere pacem cum Perusinis, quod ipsam acceptetis, quoniam credit illam inveniatis cum avantaggio, et quod illam ex necessitate querant habere. Factum domini Bartholomei pro presenti non spero, sed dubito quod Nannes et verba sua complacentia non dederint causam hujus, tamen Nicolao videtur ut insistam quamvis habuerim repulsam ; in defectu hujus petam gentes jam oblatas, nescio si ipsas potero habere, et similiter litteram quod possitis facere concordiam cum Perusinis. Nova hec sunt : hodie reversus est quidam alius cursor domini Bernardi et dicit quod comes procuravit capere dominum Bernardum, et fere evasit, et quod cardinali non vult dare transitum nec venire possunt per territorium Januense, quia ex pacto potest capere suos emulos in illo ; unde proposuerunt retrocedere et ponere se in mari et venire Pisas vel in Patrimonium. Videtur michi quod isti cogitant quod non possint facere quin adhereant regi Francorum — et super hoc modo cogitant — et sic domino nostro. Ille intrusus respondit ambaxiatoribus Florentinis quod vult ligam cum eis, verum quod nullo modo vult quod sit comes Urbini. De vobis loquitur in ista forma : quod vos obtulistis velle pacem cum eo et dimittere Aquilam, Urbemveterem et alias terras excepto Spoleto, et ipse dicit quod ad instanciam Florentinorum vult vos reducere ad gratiam, dummodo ponatis vos in manibus suis, ad que respondit[ur] quod, salva pace ipsorum, non dicit verum, quia nunquam de tali materia fuit verbum nec est vestre intentionis aliquid facere nisi per manus istorum nec dimittere sibi unum lapidem, imo quin dimittat Caserensem (?) civitatem et alias quas occupavit post ligam factam cum Florentinis. Ipsi tacuerunt. Nuntius de Asti
non est adhuc reversus. Alia non sunt, sed dum erunt sentietis. Datum Florencie, .v. marcii.
Copia cifre transmisse domino Raynaldo de Ursinis per oratorem suum morantem Florentie.