occonbere, A (edit. Gerlier), fol, 2 v
4. En dépit de cette recommandation finale, l'édition publiée par Durand Gerlier (Bibl. nat. Rés. Z 2194) ^st détestable. Peut-être Gaguin chercha-t-il à la détruire comme il aurait voulu faire pour la première édition du Compendium, car les exemplaires connus sont très rares.
(Forêt de Nieppe, i i avril 1463.)
Patribus^ correctoribus capituli gêner alis ordinis sancte Trinitatis Robertus Gaguinus. S. [Epistola i],
Segnem me forte aut ingratum appellabitis, quod pro vestris in me singularibus meritis gratias nondum reddere curavi. Nam ut ignavie^ datur id differre quod debes, ita ingratitudinis est debitum omnino non reddere, Sed id agere cum statuissem, vestrorum in me profecto amplissimorum magnitudo meritorumJ déterrait, quibus nullis officiis digne satisfacere possum. Illa enim tanta sunt que^ in me liberaliter contulistis, quanta abs quovis mortalium haud expectare licuisset. Nam cum essem a puero sacre religionis institutis perdeditus, meque ad egregias artes et disciplinas aptum pro vestra sapientia-judicaretis, non sustinuistis molle adhuc et tenellum ingenium rustica simplicitate durescere; non passi estis me litteras queritantem longissime pervagari, sed rébus omnibus (prêter hoc qui vester est animof) nudum ita humanissime et suscepistis et fovistis, ut quicquid tum fortune tum virtutis ex schola divinarum litterarum posthac consequi spero, idomne vestrum essem asseverare poteritis, Neque unquam, licet vel fortuna dignitate me efferet, vel splendor litterarum illus-