‹ Roberti Gaguini Epistole et orationes; texte publié sur les éditions originales de 1498: précédé d'une notice biographique, et suivi de pièces diverses en partie, inéditesChapitre 127 sur 287 · L. Thuasne. I · texte numérisé non relu

L. Thuasne. I

trahit, id meum esse vindicabo. Itaque quandoquidem ingratissimiestanimi beneficiorum esse immemorem,feracissimosquimultiplicatam sementem reddunt agros imitabor, neque sinam vestris me muneribus abunde cumulatum, ignavum aut ingratum nominari, qui ccmpertum habeo quantum ii qui hoc vicio sordescunt, nichili habeantur. Sed que vestra michi benignitas atque munificentia impartivit, ea omnia quoad vita defungar memoria continebo. Vos autem, quibus semper fuit in bonos dilectio atque amor, inprimis observabo, michique persuasum faciam tantum vobis me debere quem in lucem litterarum demisistis, quantum piissimus quisque obnoxius parentibus esse débet. Sed vos demum (quoniam michi in parentum loco succeditis) oro atque obsecro per Deum immortalem, si michi non deero doctrinam cupienti, si intelligetis vestram in me operam non frustra impendi, haud desistite subvenire, ut me forte aliquando non insipientem neque ineruditum ad res vesiri Ordinis adsciscere possitis adjutorem. Valete, benignissimi patres. Ex silva Nepe, iij. Idus Aprilis. M. cccc, Ixij '.

(Paris, 30 août i 466.) Robcrtus Gaguinus Joann'i Navello^. [Epistola iii].

Aberam, Joannes carissime, cum litteras tuas tabellarius

Page 1