Thestylis, nom de femme. Vir^^ile, Egloga II
Dum me Galathea tcnebat,
Nec spes libertatis erat nec cura peculi ' ;
sed de hoc per epistolam agere desisto. Peniiudo facti (si vir es) satis te cruciat. Attingam illud quo adversam fortunam ad hominum mores refert. Conversari et hominibus convivere posse si desperabas, quare paupertatem tuam intolerabili comité fecisti graviorem ? si parum fuit quod - antea possidebas, idne permodicum erit in duos distributum 3 ? Quinimmo animum tuum qui tolerandis adversis totus vix sese intendebat, partitus es in alterum cujus inopie plus tue condoleas cecus amor impeliet. Non sunt tanti omnium iiominum mores ut, dum eos vitas, in deterius te précipites. Tu propterea hominum sciliceft nequiciam fugis ut femine sis obnoxius ? Non equanimiter fero te ad canos properantem ab vera decedere sententia, Circumspice, queso, et qucm teipsum facis, dum eventus rerum tuarum, temporum atque hominum maliciis ascribis, imbellem profecto atque effeminatum merito te dixeris qui, propter paucorum dolos, longanimitate te abdicasti, juri tuo cedens. Jus tuum appeilo theologam lauream, cujus optabile gymnasium fortis athleta intraverass.