Raoul du vivier
2. Sur ce premier voyage en Espagne, cf. Notice biographique, p. 17.
capedo disjungat. Qualis enim michi animus est, talem iis quos amo esse facile arbitrer ; quamobrem nulla tuis litterisadulationead insequentem modum respondeo. « Adversum » prepositio que caput epistole mee fuit te dubium (ut scribisi efîecit quod eam autores pro apud proque contra nonnunquam assumunt : propterea non satis te intelligere asseris quid adversum te habere scripserim. Si me interpretem admittis, utrumque michi libet. Apud te enim esse et coram confabulari supra quam existimas desidero ; neque quicquam jucuniius michi affore puto quam si una familiarissime traciemus que ad amicitiam nostram conveniunt. Arbitrarisne suavissimum esse ponere ante oculos amici que in mediis Alpibus, item apud Ligures Tuscosque, deinde apud Theutones, mox in ulteiiore Hyspania et passus sum mala ■ et, Deo volente, bona suscepi^? Quod fuit ;ut est apud tragicum Senecam 5) durum pati ineminisse dulce est ; et suaviora sunt inter adversitates que nobis bona proveniunt. Adversum autem id est contra te, eo piura me habere intelligas quo te Apolline plénum propositum abrupisse te schola theologorum conqueritur. Quid tibi cum Testili4, Joannes charissime? credidisses utinam Tytiro Maronis :