La parenthèse manque dans A, fol. ii v". 10. Amisi. Ibid
gatu beneficio donabimus. At si rusticum erudito, si docto ■ préfères ignorantem, existimationi tue plurimum detractum iri scias. Vale. Ex edibus nostris apud divum Maturinum, pridie idus Januarii, M. cccc Ixxiiii.
(Paris, 2 2 février 1475.)
Robertus Gagiiinus Georgio Havardo^. S. [EpistoLi xii].
Etsi optimo jure potui cenobium nostrum de Roboreto cui vellem conferre, tui tamen causa id distuli, dum te de preficiendo illic rectore te consulerem. Nam eum te esse pu.to qui recto ducaris judicio. Mitto igitur ad te hominem dequo tibi hesterno die prescripsi. Cujus si honestatem penses, et sanctum ad virtutes propositum, potius ilium adsciscas, quam repellas. Homo namque est quem ecclesie et fratribus spero maxime profuturum, aptum ad conciliandos in sanctiorem vitam > animes contumaces, daturumque operam ut ex negociosa^ domo et incomposita familia, religiosum et Deo dicatum locum reddat. Nil ergo precor obsistas, nil conere illum prope ydiotam pre hoc ornatissimo fratre anteponi. Si enim contrafecero a te potissimum impulsus, culpam omnem in te rejiciam, neque dubitave-