Stertis. Ibid
gessero, suum jugulum peti et se confodi clamitabit; adeo suspiciosi sunt senes atque formidolosi. Obsistunt preterea michi compotores hominis qui illum obstinatum reddunt, ita ut saxum facilius quam preduram ejus mentem emollias. Conveniam tamen illum, acetoque et igni quemadmodum dejecisse Alpes Annibal memoratur, saxeum senem efFringere tentabo. Quod si inanis erit conatus noster, reliquum fuerit alia via contumacem senem adoriri, quam, etsi suspicari potes, eam tamen patefacere nollim, priusquaminexpugnabilem nostris machinis larvam comperero.Vale. Apud Parisios, pridie kal. Januarii ',
(Paris, 25 février 1 475.)
Gagiiinus Ficlieto^. S. [Epistola xxi].
Postremas litteras nostras tibi minime redditas fuisse accepi. Quod ideo evenisse puto, quia nullam tabellario pecuniam prebuerim. Significabam tibi quid de concordantiis patri datario comparandis compertum haberem, quidque te vellem de Bessarionis opère in Platonis defensionem '. Concordantias itaque in hanc diemnuUas omnino inveni, nisi quod Pascasius bibliopoIa4 hodie nobis precio-