Versum. A, fol. 13 v
me et interrogantem si carminis hujus autor' esses, non bono animo tulit. OfFensus enim verbo : «Cur,ait, nonesset? quasi vero illum tam compte scribere negas. » — « Immo verOjinquam, longe compositius lusurum hominem scio cujus egoartis et doctrine periculum feci. » « Neque, inquit, hominum quispiam est, qui rem ipsam brevius suaviusque conditam reddat. » Adjecitque confestim probamentum a theoiogis tribus quos tue laudis testes nominavit. Cepi nimirum voluptatem ob estimationem quam de te audiebam bonam. Neccausam dixi quamobrem non facile adducebar hoc ex tua officina prodiisse, ne laudatorem ipsum exasperare, aut tuis operibus, que semper sum honore prosecutus, viderer afferre calumniam. Est proculdubio elegans et plénum ornamenti carmen. Sed nunc tibi patefaciam rationem cur id tuum esse non rebar. Itaque paucis ante diebus versus ipsos ex Rothomago ad me demissos acceperam -, nesciuscujusessent, naminscriptionenulla erantprenotati. Vellem, Petre, Suevos pro Helveciis non dixisses ; qui Suevi 5 non Gallie populi sunt, nec adversum Burgundos^ bella gesserunt : transrhenani enim sunt; Helvecii autem Rheni accole ad Galliam pertinent 5 ; qui Lothoringis suppetias ferentes exercitum fuderunt Burgundorum, eorum duce