Cf. ci-dessus, p. 80, n. i
j. Ce ((Joannes» n'est pas suffisamment désigné pour pouvoir être identifié.
dum expectatur, non providere debeamus, aut iis morem non gerere qui cognatione vel moribus nobis juncti sunt. Quanquam enim nature legibus nascimur ad mortem, id tamen vite quod datur débet tum in nostras, tum in amicorum commoditates distribui, ut ad incrementa virtutum perdiscendamque disciplinam salubri corpore ipsi simus, ad proximorum vero calamitates sublevandas non pigri. Existimanda hec vita est ut palestra quedam, in qua nos colluctari atque digladiari prius oportet, quam per mortem a Dec vita meliore donemur. Recte propterea providentissimus quisque timebit pauxillum sibi spacii indulgeri ad excolendum animum, quo uno et vivimus et morimur bene. Neque enim aliter perpétua beatitate potiemur, nisi illam nobis ex hujus vite beneficentia comparemus, nisi asperum et confragosum quo ilio pervenitur callem complanemus'. Que res quam sit vel in diuturniore vita difficilis testantur solitudines, inedie, diri ad necem cruciatus eorum qui nos ad beatam vitam precesserunt. Est igitur dementissimum optare prescindi dies suos qui pro dignitate querende perennitatis semper numerandi sunt paucissimi^, quibus in longissimum productis unum si adjecerit Deus, erit is 3 lucro sapienti, vel ad penitudinem, vel ad gloriam cumulandam. At si commodo ducimus vita demigrare, erit in ipsis crepundiis cum adhuc sumus innocentes ut occidamus orandum. Sed quis primule etatis infantem grandevo homini pretulerit?qui periculis expositus, viciis4 oppugnatus, conflictando victor evasit? Est vere iilius insons etas non sper-
1 Complacemus. A, fol. 4.