‹ Roberti Gaguini Epistole et orationes; texte publié sur les éditions originales de 1498: précédé d'une notice biographique, et suivi de pièces diverses en partie, inéditesChapitre 205 sur 287 · I. cf. précédemment, p. 21}, n · texte numérisé non relu

I. cf. précédemment, p. 21}, n

inceptatio tota quasi ex composite irrita facta est. Nam cum sententie dici cepissent, tlagitiosi illi magnis vociferationibus interceperunt patrum suffragia, neque me modo, sed te absentem, compluresque qui concioni aderant doctores atrocibus injuriis impetere veriti non sunt. Adeo periit ex nobis verecundia atque tem.perantia ! Nec ex concione rejici ulla autoritate potuerunt; sed audivere présentes que fuerunt de illis sententie singulorum. Qua impudentia impune hactenus abierunt. Nec ea que postridie habita est conventio iiios deterruit. In qua petentibus illis ut accusationum capita et testium appellationes sibi exhiberentur, ad deputatos iterum sunt rejecti ; apud quos de se nichil dixerunt neque culpam dil(l)uere dignati sunt, neque enim suppetebat illorum iniquitatibus justa defensio. Itaque cum optimo cuique placeret fieri de illis judicationem, Francorum natio, quehujusmodi factionum autores habuit semper, de eligendo procuratore hodie consilium habuit, quoad poterit impeditura ne rei puniantur. Ceterum vide, Ambrosi, quam nlchili habita sunt tam multa de facinorosis facta judicia, Hodie quietiore quam alio unquam tempore conventione, designatus est procurator Tristandus ille signifer earum turbarum, quas in postremo rectoratu factas esse novisti. Ubi Nyvardus ', alterius factionis princeps, stetit insultans quietis consiliis, nulla talari veste schole morem imitatus, sed pansa in humeros cesarie, neque aures illi, neque cervix, sed neque frons ulla patebat: puiares ex

I. Gaguin était en une autre circonstance injurié par ce Nyvart « per quendam qui cognominatur Nyvart ». Mémorial, fol. 1 17 v°, ad an. 148J. La Faculté de Décret avait décidé de prendre en main les intérêts de Gaguin et de lui faire obtenir les satisfactions auxquelles il avait droit (Ibid.).

aliquo lenonum grege in medios scholasticos cerebrosum irrupisse. Sic equidem tu frustra aliquando, frustra omnes boni, frustra nostra Univcrsitas, hos petulantissimos grassatores ulcisci conata est. Sed non de mels, aut tuis neque de privatorum injuriis tantum queror : ferre non possum scholam totam hujus Académie et parentis bonarum artium parvi a nichili hominibus haberi, despui, calcari, ita ut, spretis judiciis, magistratum inter nos obtineat homo impurus et bonorum omnium opinione reprobatus. Infelix quis non existimet seculum nostrum, quo scolastica disciplina nulla lege nulloque ordine continetur. Credo ego in lustris et apud lenones etiam turpitudinis legem esse positam, quam non impune prevaricantes pretereant. Hic autem scelesti et nostre pacis osores fruuntur honoribus. Quam ergo posthac spem capias emendationis ? Quid non audeat tandem insoiens juventus, que eflfrons insurgit in senes ? modestas conciones turbat, pugnis cedit quosque obvios, rapit, occupât, et distribuit officia? Quid ad hanc addi nequitiam potest, nisi ut in edes nostras vim inférant? Et hiquidemcum suis criminibusintra domesticos sibi parietes securiores habitant, quam predones in silvis. Quinimmo, impunitate elati, jactant se duces habere quorum subsidio non modo judicium et scelerum penam suorum effugiant, sed que flagitia ipsi conceperunt rêvera patrent, etiamsi aliquorum necis autores habeantur'. Vale. Ex Lutecia Parisiorum, x. kal. Aprilis.

I. Il est assez difficile de dire à quelle affaire se rapporte cette lettre. Il semblerait que ce soit celle dont parle Du Boulay à la date du 30 août 1474 (t. V, p. 713), relative à la plainte d'un des régents de la Faculté des Arts qui avait été assigné au tribunal de l'archidiacre de Josas et incarcéré par sentence du juge. La Faculté s'était fait justice

(Paris, 3 1 août 1482.)

Robertus Gagiiinus Carolo Sacco îhcobgo doctori ' . S. [Epistola xvlj.]

Codicem gestorum Caroli régis qui Magni nomen ingentibus factis promeruit legi diligenter. In quo permulta sunt que ab hystoricis longe discrepant. De quibus judicium concordiamque facere non est tnduani operis labor. Preterea sic in eo confuse omnia acervata sunt, ut tametsi ad ordinem revocari possint, oratione tamen pro rerum magnitudine illustrari uno vel altero die nequeunt ^. Nam quod is de quo scribere me mones imperator regibus Francorum facile antecellit, quodque ad posteros transmittenda est oratio que a clero inter divina officia recitetur?,

et la Nation de France avait approuvé les mesures adoptées par cette dernière. Voy. Crévier, t. V, p. 368-9.

Page 1