Platon, Gorgias, c. xviii
3. Ce que Pic de la Mirandole appellera la <( norma dicendi parisiensis ». Cf. L. Dorez et L. Thuasne, Pic de la Mirandole en France, p. 29 et n.
gnabor maxime tam multa suavissime eruditionis commoda non modo preteriri a multis, sed floccipendi, su^b'sannari, calcari. Vale. Ex Maturinorum Parisiensibus edibus, vu. kal. Octobris.
(Paris, 23 mars 1482.) Robertus Gaguinus Ambrosio Cambrayo S. ' [Episto.a L,]
Major est indignitas pessimi facinoris de que ad te scribo, quam ut rem emnem satis commode perscribere possim. Omnis enim cum legibus modestia, pudor, reverentia ex nostro studio excessit; majorque est in dies atque efferatior temeritas, audacia et improbitas eorum quos vulgo fratres brigatoresque appellamus. Delatos nempe et bonorum hominum, ut scis, testimonio convictos, cum eos privationis pena plectendos plerique expectarent, relata ad nostram Universitatem causa, inquietissimi illi turbatores, deposita fronte, pétulantes novam turbam excitarunt, adnitentibus artium liberalium professoribus, qui de suis scholasticis jus dicere contendunt. Itaque conclamantibusqui accusati erant se inauditos damnari, désignât! sunt ex singulis disciplinarum collegiis viri, quorum judicio vel corriperentur rei vel liberarentur. Id providit astucia eorum qui malis patrocinium ferunt, non ignorantes quam ignave agantur que a deputatisgeri soient. Itaque quamvis tertio deputatorum edicto conventus habitus sit, nova tandem cavillatione