Cf. précédemment, p
$. Le mobile par excellence des humanistes, depuis Pétrarque.
(nisi me aliorsum duceret pietas christiana) fatis imputarem. Nam quo maxime animum intendas pertingere non posse, unde vero te studiosissime avertas invitus rapi, fortune habet admirationem non parvam. Sed bene Dei placitis non repugno. Aiidiam (inquit sanctus David) quid loquatur in me Dominus Deus, nec jubenti régi adversahor '. Tantum illud molestum michi est de exactis iaboribus integrum stipendium non accepisse, et aliis rursus impensis premi quem nullo adhuc benetlcii munere rex decoravit. Atque ut prudentie tue animum ingénue patefaciam meum in commendandis, dum tempus est, amicis videris paulo frigidior ; ita ut qui in te aliquando et rêvera pre ceteris confiderem, ipse nunc fere desperans omni spe destituer. Ea est profecto Curie natura, ut licet diligentia quis antecellat, nisi tamen terrestribus deis quorum consiliis régna aguntur adjutus erit, iiereat arescatque necesse est. Alios siquidem assiduus labor, repentinus aiios et antea insperatus principis favor, alios amicorum subsidia vehunt. Labori autem nostro nec amicorum auxilia nec principis gratiam auguror aliquando respondere. Jam ergo tandem exurge, et cui suscipiendis honestis Iaboribus causas attulisti, conare eum regia munificentia consolari. Nulla enim litterarum amatoribus spes mercedis relinquitur, si tuis iilos destitues auxiliis. Vale. Ex Bononia, iij idus Jullii*.