TROISIÈME PARTIE
GEORQES MNISZECH A CLAUDE RANGONI
15 octobre 4604.
Offlcii mei esse reor ill»«« Rmamq. D. V. de progressu et itineris et successuum nostrorum certiorem reddere; jam itaq. divina aflfulgente gratia, majorem vise partem emensi sumus; confinia pene attigimus Moschorum ; animi ita comparati dicuntur, ut Demetiium Principem prò Domino suscepturi sint. Arces confinibus vicinas per deditionem nos occupaturos speramus. Ea enim est omnium in Demetrium Principem propensio (quod ex certis, qui ex Severia ad nosvenerunt, hominibus cognovimus), ut desertis Borisii partibus, huic uni studeant. Cosacorum Donensium, quos vocant, imperio Moschico parentium exercitus, de quibus prioribus litteris 111"» R"*» D. V» scripsi, pars jam adest; reliquos expectamus in dies. Astrachan (regnum hoc est Moschi) partibus nostris favere dicitur. Copise hostis nuUae sunt. Nos tamen non tam nuntiis hisce, quam misericordiae Dei et aequitati causse nostrae confidimus. Noster numerus accessione non exigua voluntarii militis crevit. Pluribus jllmam j^mam j) y^ ^qjj detiuebo; propediem de caeteris certiorem eam facturas; gratiae et benevolentiae 111"* R"* D. V. me etiam atque eiiam commendans. Datum ex statione nostra Vasilkovo, quinque milliaribus a flumine Isthro distante, quem propediem, Deo volente, trajecturi sumus.
LES PP. CZYRZOWSKI ET LAWICKI AU P. STRIVERIUS
8 mars 1605.
Nos Putivoli in Severiensi Ducatu manemus cum reliquo milite Polono, qui post illam fugam, de qua ante scripsi, pênes Ill°* Principem manserat. Interim dum subsidia e Polonia expectantur, inter
spem et metum omnes fere sont. Quanquam nonnulla etiam hoc tempore Divinae ClementiaB argumenta habuimus, quo in spem mêlions succossus, cum 111"* Principem, tum ejus militem erexere. Rylskum, arx munitissima, cum suo oppido tandem obsidione liberata. Cum enim Hoduni milites impressionem in oppidum aggrederentur, erumpunt oppidani cum paucis militibus subsidiariis, mille occidunt, ducentos capiunt, reliques ita dispergunt, ut omissa oppugnatione, sibi quisque qua quis poterat, vitaeque su» ftiga consulent. Duaî praeterea aenesB fistulas grandiores ereptae et castra partim incensa, partim direpta. Ad haec aliae arces quinque munitissimœ, cum his oppidis peramplis ultro sese Illustrissimo Principi dedidere, Oszkol, Woloika, Woronisz, Borisowgrod et Bialogrod. (In hac postrema arce centum quinquaginta, vel sexaginta tormenta bellica grandiora numerantur qua ad quindecim millia hominum ad pugnam sistere possunt). Jamque Putivolum ad serenissimum Principem Palatini vincti ex his arcibus adducti sunt. Adductus etiam est Hrisko Otrepieiow Celebris Magus et nequam per totam Moschoviam (quem Hodun eum esse Principem dictitabat apud suos, qui e Polonia cum Lachis veniret, et Principatum Moscliovi86 occupare tentaret) manifesteque patuit Moschis, alium esse Hriskum Otrepieiow, alium Demetrium Iwanowicz. Exercitus Hoduni magna ex parte dilapsus est. Pars ejus oppugnat arcem adhuc munitissimam (jam a quatuor fere hebdomadis, sed magna suorum jactura). Quoties enim oppidani eruptionem faciunt, toties non parvam stragem inter hostes edunt. Cetera per tempus non licet jam enim media nox instat, et tabellarius properat.
LES PP. CZYRZOWSKI ET LAWICKI AU P. STRIVERIUS
17 mars 1605.
Accesserunt hoc tempore duae aliae arces cum suis oppidis ad illos, de quibus in prioribus literis, quae obedientiam serenissimo Principi ultro obtulerant, Pelec et Lepina ; haec postrema maior dicitur, quam Putivolensis, et utilior cœteris hoc tempore. Rursus
TROISlèMB PARTIE 205
Domînus videtur benedicere velie, postquam delicta punivit. Jam enim extra Severiensem Ducatum octo arces percelebres post cladem illam acceptam sub Siewsko Illustrissimo Principi sponte sese dediderunt, magnusque rumor in Moschovia de Demetrio Ivanowicz factus. Exercitus Hoduni magna ex parte dilapsus. Heri literse Ducis ejus exercitus scriptae ad Hodunum interceptée a Bialogrodensibus, cum aliis ab Hodun ad varies scriptis, Illustrissimo Principi allatse. Scribit ille Dux Hoduno, se amplius non posse militem continere, quin dilabatur, eo quod totus a subditis Demetrio arcibus, magnam suorum jacturam patiatur; mitteret igitur in subsidium sibi alios quam primum alioquin se dimissis reliquis ad illum in Moschoviam rediturum. Ante unam hebdomadam, très czerncii senes venerunt Putivolum, ex ipsa Moskva ab Hoduno missi ad plebem cum literis, quibus veniam defectionis poUicetur Putivolensibus, ac jubet ut eum qui se Principem dictitabat, aut e medio toUant, aut vinctum ad se mittant, occisis qui circa illum sunt, Lachis aut captis ; habuere et literas Patriarchae Moschorum in quibus omnes excommunicat, et diris devovet, sed priusquam eas spargerent in vulgus capti sunt, ac uno ex iis qusestionibus subjecto, mysteria omnia prodita, cur venissent et ad quos, literse ex ocreis seu calceis in quibus insutas celabant excisae, scripserant ipsi iisdem ad Patriarcham et Hodunum significantes quid cum illis factum sit, praecipuo et illud verum haeredem se agnovisse et principem Demetrium Ivanowicz. Quare frustra illos laboraturos contra justitiam, hsec post obsignatas prières literas.
LE P. CZYRZOWSKI AU P. STRIVERIUS
9 mai 1605.
Reverende in Christo Pater, Pax Christi.
Ante très fere hebdomadas scripsi R. V. par famulum R*"^* Kioviensis de singulari Illustrissimi Principis erga studia literarum
propensione, quam multis argumentìs prodit, non nostris tantum militibtis Polonis, sed suis etiam Moschis praecipuis, idque caute ac prudenter et cum multorum approbatione. Mirum dictu est quantum ejus hominis sit desiderium suorum ruditati et ignorantiae quam primum succurrendi quanta item in eo ipso discendi et sciendi cupiditas. Continere se non potuit quin in hoc suo itinere ad patemum solium, experiretur num aliquid e bonis artibus a nobis si non haurire saltem delibare posset. Itaque 20 Aprilis vocat utrumque ad se, ea de re praesentibus suis tribus prsecipuis senatoribus, primum sermonem instituit : decere videlicet ac maxime ornare quemvis Principem et Monarcham duo potissimum. In rebus bellicis exercitationem seu scientiam militarem ac literarum studia seu sapientiam ex illis multo labore partam; sibi proinde (dante Deo) in animo statutum esse in his duobus versari, hsec consequi, in his excellere. Deinde vero nos benigne compellans, sollicitât ut eam quam aliis erudiendis, in multis terrarum partibus navamus operam, sibi etiam in sua patria ne denegemus. Prselectionem itaque aliquam sibi maxime convenientem in crastinum orat ut praeparemus, daturum se operam pollicetur ut duas horas mane, duas a prandio suis occupationibus eripiat quas liberalium disciplinarum studio impendat.
Tergiversari nos primum, ac multas obtendere in hac re diffîcultates, sérias imprirais et graves Illustrissimi Principis hoc tempore occupationes, deinde tumultus ipsos bellicos ac strepitus armorum, denique cum libérales disciplinas latine potissimum vel grœce tradi solitae sint, et qui nec grœce nec latine novit quidpiam a primis démentis alterius e duabus linguae ipsaque puerili doctrina incipiendum esset, neque enim domus aut aedificium aliquod cum extrui débet, a tecto vel parietibus, sed ab ipsis fundamentis quisque bonus architectus ducit exordium : ipsaque natura in rebus quibuslibet progignendis, a minoris sumpto initio augmentum dat et incrementum ad majora ; ad Polonicum idioma quod attinet longe difflcillimum esset uti eo in tradendis prseceptis alicujus artis liberalis. Deinde vero cum his rationibus in recusando non proficeremur, ipso urgente ac orante, ut saltem aliquid e liberalibus disciplinis vel per similitudinem aliquam sibi traderetur responsum in sequentem diem differri petiimus, reque Domino commendata et