‹ Rome et Démétrius d'après des documents nouveaux, avec pièces justificatives et facsimileChapitre 58 sur 73 · TROISIÈME PARTIE · texte numérisé non relu

TROISIÈME PARTIE

deliberatione inter nos facta, multa non modo in praesenti sed in futurum etiam attendentes, si instare pergeret, statuimus desiderio satisfacere, ac voluntati obsequi dummodo ne in suspicionem aliquam, quod obnixe rogavimus, negotium caderet. Postridie rursus vocamur, ubi venimus non tam responsum quam prima lectio expetitur. Attulerat Pater Andreas secum Quintiliani volumen a milite quodam dono datum, de quo pridie mentionem fecerat, accepit Serenissimus Princeps in manus, volvit ac revolvit, quid contineat inquirit, omniane praecepta hsec Rhetoricse petit? ac tandem ut consideamus rogat, apertumque librum Patri Andreas porrigit. Oro, inquit, Pater, lege mihi aliquid ac interpretare ex his praeceptis, libenter audiam. Ad petitionem inopinatam respondet Pater morem eum esse in Academiis et Collegiis, ut non ex abrupto artis praesertim et disciplinae-gravioris praecepta tradantur, sed praemissa praBfatione et animis auditorum ac discipulorum praeparatis. Sic igitur urgente ac instante serenissimo Principe, nec excusationes nostras admittente petitioni ejus accessimus partitique inter nos operam sumus, Pater Andreas Rhetoricis praeceptis a prandio, ego Dialecticis mane unam horam daturos nos recepimus. Duo enim haec sibi maxime necessaria lUustrissimus Princeps asserebat Rhetoricam[et PMlosophiam relicta spiritualibus theologia; quod studium nos quoque approbavimus, libenter enim verba facit, et de rebus discurrit ac disputât. Memoriae est singularis, et ingenio peracuto. Quod ad suspicionem attinet, inquit, nulla suborietur, praesentibus enim MoscMs meis praecipuis, et nonnullis Polonis etiam lectiones vestras excipiam, quod et fecit magna cum diligentia et studio per triduum. Nam deinceps, ut sermones nonnuUos suorum subodoratus est ea de re, in tempus aliud distulit. Non cessât cum militibus quibusdam Polonis de fundandis collegiis colloqui. Immo hodie cuidam asseveravit se velie ubi primum illum Dominus in paterno solio collocarit, templum erigere, ac omni ornatu ac supellectili donare, CoUegium item fundare quam primum. Dominus faciat quodbonum est in oculis ejus. flodunius, qui principatum hactenus obtinebat, mortuus certo dicitur per aliquos certes nuncios. Ante triduum accurrit unus nobiUs Moschus ex Hoduni exercitu, (qui Crom obsidebat hactenus) qui dum totus miles ad juramentum fllio Hoduni prœstandum adigeretur, re cognita fugit ad serenissi-

mum. Alter cum eodem mox subditus Jam Illastrissimo ex tractu Samovien. venit asserens sex millia, ab ilio exercitu Hoduni separata, quaesivisse in eodem tractu Prœfectum Illustrissimi cum quo de deditione tractarent, a quibus sese intellexisse de obitu Hoduni confirmât. Hodie ex Bialogrod venerunt Putivolum centum quinquaginta milites, Mosci illustrissimi, qui idem asserunt. Hodie item D. Dworzicki, Campiductor nosterliteras accepit a D. Zaporski (quem ab hinc hebdomada Illustrissimus Ducem misit suis Moscis quorum ad 20 millia collecta dicuntur in subsidium Cromensibus) in quibus ait se certo cognovisse Hodunium mortuum, ac proinde properare versus Crom, ne obsequii singularis Illustrissimo prœstandi occasionem negligat. Dominus videtur campum aperire Evangelio et uberera messem praeparare. Quamobrem operariorum animi excitentur, et praeparentur. Mittat, obsecro, R. V. informationem de collegio admittendo et fundando, de sumptibus annuis, de loco deligendo (difficile enim esset recusare urgenti ac instanti Hlustrissimo) idque non per literas, nam aut non perferuntur, aut non nisi post multos menses, sed per Patrem aliquem aut fratrem qui nobis subâdio sit, ubi primum rem certo cognitam, sive per nostras literas, sive ex aula serenissimi Régis nostri habuerit. Philosopbiam quoque meam et theologiam quam Jaroslaviae reliqui et Patris Andreas scripta per certum aliquem (îuret nobis quam primum transmitti in Mosco viam. Literas Samboriam dirigat vel Leopolim, ut inde ad Révérend™ Kiovien. transmittantur, e duobus enim bisce locis et citius et certius perferentur. Scripseram non ita pridein ad lUustrissimum Nuncium Aplicum nonnulla de pietate Illustrissimi Principis, et de propensione ejus in bonas literas, nonnulla etiam de occupationibus nostris cum milite Polono. Scripsi ad R" Nostrum P'«°* benedictionemque ac orationes pro hac missione petii. Serenissimi Principis non cessât benevolentia et liberalitas. Dominica in albis ita morbo afflictus et prostratus eram, ut vix ad sequentem diem me victurum putarem, subito Illustrissimus ut audivit, preecipuum suum e palatio sibique carissimum mittit me visitatum, quid morbi et unde haberem solicite inquirens ac si quid opis ferre possit, suam operam offerens. Egi gratias, ut potui, pro tanta cura; rursus eumdem mittit cum thyriaca sua, rogat ut quidpiam ex ea sumam cum aliae desint medicinee, neque enim

TROISlàMB PARTXB 200

nobiscum hic medicus] nlliis nec cbirurgus quispiam peritior. Sumpseram jam ego aliquid ex nostra thyriaca, ne tamen liberalitatem Principis contemnere viderer, recepì me accepturum aliquid si nécessitas urgeret, sed mali vis subito tracta est per vomitus aliquot, a prandio cœpi melius valere, sequenti die celebravi sacrum ita tamen viribus destitutus eram, ac si aliquot hebdomadas decubuissem. Pater Andreas Dei beneficio valet bene, salutat pluri^mum R. V., occupatus in annuis nostrae Missionis texendis, petit sibi ignosci quod hac vice nihil scribat. Horologium, quseso, rotabile curet nobis emi, R» V* sumptus refundemus. Galeros hic pro sestate acquirere non possumus. Pileos quadratos jam habemus; mirari hos satis non possunt Mosci, laudant, circumspiciunt, ut sibi in manus sumi liceat, petunt ac suis capitibus imponunt ; mirantur et alia nostra sibique plurimum piacere asseverant. Nonnulli jam urgent ut sibi alpbabetum scribamus et légère doceamus ; hoc non refugimus nihil enim inde pericUli. Unus certe crebro ventitat, ac prima elementa ediscit; asseritque ne matrem decrepitam haberet, comitem se esse usque in Moscuam ipsam velie discendi gratia. Ventitat et unus Popus tametsi rarius, non pauci alii a nostris militibus petunt ut illos légère doceant. Est et in hac gente desiderium sciendi; sed Dominus orandus ut, sicuti cœpit, non cesset benedicere Illustrissimo Principi et impedimenta, quse interdum gravissima objiciuntur, amovere. Me SS. sacriflciis et orationibus valde commendo.

Putivoli 9 Maji, An. 1605.

R. V. servus indignus in !•,

NiCOLAUS CZYRZOWSKI.

LE p. LAWICKI AU P. ACQUAVIVA

23 mai 1605.

Admodum Reverende in Christo Pater,

Pax Christi.

Quando tam vastus Evangelii Christi prsedicandi nobis indignis Vestrse Rev. Patemitatis filiis ac toti Societati Jesu aperitur campus

in Moschovia fieri non potest quin etiam aperiantur ac dilatentur viscera charitatis in quibus complectamur imo in yisceribus etiam Christi Jesu esse conemur tot ac prope innumera quae Deum ignorant hujusce regionis animarum millia. Utinam modo Dominus nos nostrumque iter cum Serenissimo Principe Demetrio ac milite Polono sua tam liberali, quemadmodum cœpit, benedictione prosequi dignetur. Jam malum illud Borissius, quod hactenus potiebatur rerum subita morte extinctum, jam exercitus centum millium militum, flos ac robur totius Moscoviae, olim Boiissii nunc Serenissimi Demetrii est, nam se illi totus dedidit, et in verba illius juravit, jam praeter illas quas superioribus ad vestram Rev*"* Paternitatem literis suis adscripsi arces, alise sese tradunt ac in manus illius sunt. Imo plebs universa etiam primaria ac totius Moschoviae metropolis urbis Demetrium h3eredem,Demetrium Principem suum agnoscit. Jam denique tota Moschovia respirans ex tyrannia Borissii, ut gentis mos est, Demetrium vitam solemque suum appellat; superest gratias agamus Domino, qui post tot tempestates quibus jactati sumus, nos nostrumque exercitum portum tenere tandem fecerit, Vestram vero Reverendam Paternitatem summopere rogemus, ut primo negotium religionis, deinde Serenissimum Demetrium, quipersaepe vestrae Patemitatis meminit, ac imiversae societati nostrae plurimum affectus est postremo nos etiam indignissimos suos filios in suis SS. Sacriflciis ac orationibus Domino Deo commendet ut qui nunc exploratores tantummodo in Moscoviam missi sumus postmodum diligentes venatores animarum reddamur. Datum Putivoli 23 Maji 1605 in Severia.

Admodum R. V. Paternitatis, Servus indignus, Andreas Laviti us.

Page 1