TROISIÈME PARTIE
LE P. LAWICKI AU P. GRODZICKI
16 août 1605.
Litterarum fasciculum in Poloniam per mercatores hinc Luceoriam ad nundinas proflciscentes, misimus; in quo cum ad V. R., cum ad alios Patres partim de felicissimo eventu expeditionis Ser"* nostri Demetrii, partim et de rebus nostris multa multis, uunc eadem per celeriores nuncios, sed paucis, nam urgemur negociis aliis. Veruntamen nihil prsetermittam, quod et scitu necessarium sit, et jucundum auditu. Borissius certo apoplexia extinctus. Uxor et se, et filium de medio veneno sustulit. Exercitus totus centum septuaginta millium militum, Ser"® nostro ad Cromen. castrum partim morte Borissii', partim stratagemate quodam Polonorum militum impulsus, sese dedidit. Idem exercitus cornes fuit Sei^" ad Urbem ipsam primariam, Moscuam scilicet, et solium paternum, quod possedit ultima Junii magno cum triumpho, cujus
• potissima pars fuit omnium campanarum pulsus tantus, ut pene
• obsurduerimus. Secuta coronatio postrema Julii die B. P. nostri Ignatii, producta in très quatuorve dies; nos primo die adfuimus Ser™** jubente, quo die etiam ab eodem convivio coram Senatoribus excepti. Sed paulo ante convivium P. meus Nicolaus, nomine polonici exercitus, illi gratulatus est oratione Polonica felicem ingressum in urbem et coronationem; attentus fuit et suis Primariis, qui solio adstabant, singulorum pene interpres. 28 Julii paulo ante coronationem Mater Ser™* ab exilio tandem rediit; obvius illi fuit filius tribus ante Urbem, aut quatuor milliaribus ; o quot utrinque laclirimse, quandoquidem ad vitam ambo sibi rediisse visi. Q® Augusti Dux Wisniowecki ingressus Moscuam salutatum Ser"**"*, mansurus ad Christi natalem diem nobiscum, schismaticus quidem, nobis tamen amicus, nam et olim noster discipulus Vilnae. De nobis pauca : militi servimus, ut cœpimus. Polonos incolas antiques Urbis nobis devincimus, qui iam nos volunt, et supplices orant, ne se deseramus. De csetero silemus in aliis, et in patientia expecta-
212 PIÈCB8 JU8TIFI0ATIVBS
mus bona multa, ad quse tractanda bene et cum ûnictu maximo nos comparamus, dum nobis ipsis solicite attendimus. Bene in D"** valeat, et prò nobis D«»» in suis SS. Sacriflciis et orationibus deprecetur. Salutamus omnes Patres et fratres, quorum SS. Sacrificiìs et orationibus nos plurimum commendamus. Salutai plurimum meus P. Nicolaus. Ad P. Joannis Herodewski litteras nobis perquam jucundissimas respondimus satis copiose per eosdem mercatores, salutamus iUum plurimum. Datum Moscuda 16 Augusti 1605.
ServusinX*^, Andreas Lavitius.
080R0E8 MNISZBCH A PAUL V
5 novembre i605.
Sanctissime oc Beatissime Pater, Domine Domine Ckmentissim£,
Percontatus ex commissione V* S^» in causa introducendae Reformationis in Ordinem Patrum Berardinorum Regni PoloniaB, supervacaneum duxi eam observantiam, quam nec perstringendi cuiquam est justa ratio, commendare. Totum quippe Regnum, magno semper eos habuit et habet in honore et jam ipsi (inviti licet) hostes St» Ecclesise, quorum tamen multi errores suos, opera horum Religiosorum condemnarunt et in dies condemnant. Verum prò mea erga V® San'®"* fide, ac erga catholicam Religionem amore, non debeo relinquere tadtam eam consolationem omnium Catholicorum, optimad spei plenissimam, quam Dux Moscbus Demetrius nobis omnibus attulit sui animi erga religionem Catholicam ac unionem declaratione. Quae magna ex parte tribuenda est tum exemplis Patrum Berardinorum tum salutaribus colloquìis cum eodem ssepius habitis. Hominem enim schismaticum in schismate ac inter sectse prìmarios (czerncos yocajat) ad usque œtatem virilem
TROISIÂME PARTIS 21S
enutritum sufflcienterque in errore confirmatum, cum peroptarem, quantum in me erat, imbuì doctrina veritatis et restituì Sanctse Matri Ecclesise proposui vitam et exempla Patrum horum, quibuscum in rebus fidei ssepius agendo, divina bonitate magna ex parte errores agnovit; quamque grata sibi sit unio, ac suorum V® S" et Romanae Ecclesiae futura subjectio, clarius ante est attestatus. Hinc etiam effectum est, ut in recuperando Ducatu patrio, voluerit eosdem Patres sui itineris ac exercitus esse comités ac spéciales apud Deum patronos. Nunc vero potitus paterno imperio, evidentius suum erga religionem animum testari vult, ac in eo est, ut in suis ditionibus prae aliis locum habeant. His ita se habentibus, si ex occasione Reformationis introducendo inuratur vel levissima nota statui adeo commendato, cedet profecto non sine magno dolore omnium nostrum, in notabile animarum ac Ecclesiae detrimentum. Et vereor ne generis humani hostis satagat profectum maximum ac de se insignem tot populorum victoriam, dum alia non succédât, ea ratione impedire. Faciet V* S*** meo tenui judicio (quod semper humillime eidem subjectum esse volo) rem tum Regno Polonias, tum vero fidei Catholic» propagandse, his maxime temporibus perutilem si Patribus his, in eorum commendata ubique observantia relictis, paternam benedictionem impertierit ; eos vero, qui ansam scandali similis (quale nuper vidimus in Ordine quodam) offerunt, quam primum represserit, neve quid simile in posterum emergat providerit. Haec ego sincere prò ea, qua teneor, obligatione erga ym gtem q^q Sauctam Matrem Ecclesiam, nec non erga patriam mihi semper charissimam. Omnia subjiciendo pedibus V* S *« ad quos humiliter provolutus, me offlciaque mea gratiaô ac benedictioni paternae commendo. Dat. Cracovise 5 novembris 1605.
V* San^** subjectissim. fllius et servus, Georgius Mniszech.
Palat. Sendom.