LXI. — Chartres, 20 janvier 1429 (n. st
Commission du duc de Bedford à Jean Salvain, bailli de Rouen et à Richard Cursun, son lieutenant, pour rece-
voir les montres de la garnison du château de Rouen. (Arch. de la Seine-Inférieure, Fonds Danquin. Original.)
Johannes regens regnum Francie dux Bedfordie Dilectis nostris domino Johanni Salvain, militi, ballivo et Ricardo Cursun locumtenenti Rothomagensi, salutem. Seiatis quod nos de fidelitate et diligencia vestris plenarie confidentes assignavimus vos et par (sic) presentes assienamus ad monstra sive monstrationes predilecti militis consiliarii et camerarii nostri domini Johannis Popham locumtenentis nostri castri Rothomagensis, necnon hominum ad arma armatorum et sagittariorum de reverentia sua capiendi et supervidendi ac corporale juramentum ab cisdem recipiendi quod ipsi omnes et singuli sunt s0lummodo de retinentia dicti locumtenentis in dicto loco et nullius alii capitanei sive garnisionis. Quapropter vobis firmiter injungendo mandamus quod circa premissa diligenter intendatis et ea exequamini in forma debita, ut moris est. Damus autem tenore presentium in mandatis dicto locumtenenti nostro necnon hominibus ad arma armatis et sagittariis quod vobis in execucione premissorum pareant, obediant et intendant in omnibus, prout decet. Et quid feceritis in premissis neenon de nominibus et cognominibus ae arraiacione et sufficientia eorumden hominum ad arma armatorum et sagittariorum dilectos thesaurarios et receptorem nostros generales Normannie sub sigillis vestris distincte et apperte certificetis. Datum apud Chartres sub sigillo nostro vicesimo januariïi anno domini millesimo cece vicesimo octavo. — Per dominum regentem regnum Francie ducem Bedfordie. Bradshawe.