I. Amend! Vita. PROLOGUS
(1) Scripturus vitam beati Amandi, habitatorem eius invoco Spiritum sanctum, ut qui ei virtutes largiri dignatus est, mihi etiam sermonem tribuat narrandi,
(2) quatenus et caritati vestrae debitum servitutis impendam ofEcium,
(3) et ne his lateat qui omnimodis est imitandus.
Licet enim tanti sim impar ingenii atque nugacitatis vel desidiae pondus opprimar,
(4) ad ilium tamen spem erigo qui dixit :
Aperi os tuum et ego adimplebo illud , maximeque vestris fretus suffragiis ut quod meis meritis obtinere non valeo, orantem pro me beatitudinem vestram,
(5) opus tarn arduum atque difficile, a meque actenus indiscussum, superna opitulante gratia, possim adgredere.
(6) Prius enim scire vos cupio me ad omnes virtutes quas per eum Dominus operare dignatus est, adtingere minime posse, et quamvis ad omnia illius pervenire nequeam,
tamen, prout Dominus vires infuderit, pauca e pluribus cursim succinteque et, ut ita dicam, breviter.
(7) aggredere conabor.
Indignum est enim ut de tanto viro silere quis audeat, dum pius rerum arbiter talem in ecclesiasticae culturae campo cultorem instituit, per quern agrum ipsius intenta operatione fidei rastro colenti ad centeni numeri redditum Christi seges excresceret. Satis enim sunt sollicita circa humanum genus immensae divinitatis provisura remedia, dum talem ad inluminationem patriae dignatus et dirigere, misericordia consulente,
(8) et licet longe lateque semper rumigerulus favores divulgare noluerit, tamen, ut ait ipsa Veritas, civitas in monte posita latere non potuit.
(9) et quod mihi pace sanctorum liceat confiteri,
nulli est secundus in meritis eorum quorum agnovimus virtutes.
(10) Igitur,
(n) ne prolixa oratio horrorem incutiat, generetque, ut adsolet, legenti fastidium,