ILLICO RESTITUAT
IRBANUS Episcopus, servus servorum Dei, carisisimo filio Siguino AbbatiCasae Dei, et omni Congregationi salutem, et Apostolicam benedictionem.
Eos, qui ob Ecclesiee Romanee obedientiam laboribus fatigantur, Romanse quoqne Ecclesias ope dignum est relevari : Quia ergo nos ad Sedis Apostolicae servitium Brunonem carissimum Filium, evocavimus, ipso ad nos perveniente, ut ejus cella detrimenti aliquid patiatur, pati non possumus, quoniam nec debemus. Vestram ergo dilectionem rogamus , et rogando preecipimus, ut eamdem cellam in libertate pristina remittatis, Chirographum quoque, quod vobis de eadem cella prasdictus Filius noster in Fratrum dilapsione fecerat, pro nostra dilectione restituite, ut libertate pristina valeat permanere. Nunc enim Fratres, qui dilapsi fuerant, Deo inspirante, regressi sunt, nec aliter acquiescunt in eodem loco persistere. Sane postquam hœ vobis perlatas
sunt litterae , intra triginta dies prasfatum Chirographum pro nostrœ jussionis reverentia, restituere ne moremini.