IN LOCO TURRIS DICTO^ CONCESSIT
jOGERIUS Dei gratia Cornes Calabrife^ et Siciliae, omnibus fidelibus suis, et Ecclesiae Dei filiis tam prœsentibus, quam futuris in Domino salutem.
Notum esse volumus Fraternitati vestrœ per Dei misericordiam a Galliarum partibus ad regionem istam Calabrice, sanctae Religionis viros Brunonem videlicet, et Lanuinum, cumsociis eorumpervenisse : qui contemptamundialisgloriaevanitate soli Deoelegerant militare.
Horum itaque desiderium ego cognoscens, et ipsorum meritis, et precibus apud Deum adjuvari desiderans ab eorum caritate precibus multis obtinui, ut in Terra mea locum sibi habitabilem eligerent, in quo ad serviendum Deo, qualia vellent habitacula prœpararent. Elegerunt siquidem in Terra mea quemdam solitudinis locum, situm inter locum, qui dicitur Arena, et oppidum, quod appellatur Stylum. Hune ego locum ad honorem Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ad honorem Beatissimœ semper Virginis Genitricis Christi Dei, et Domini nostri omniumque Sanctorum donavi eis, et successoribus eorum ibidem Deo servituris,cum tota Silva, et Terra, et aqua, et monte in spatium uniusleucas, in omni parte adjacenti. Con-
cedens, et constituens, quateiius locum istum libère, et quiète cum hac adjacentia sua in perpetuum possideant; nec ex hoc mihi, vel alicui personse aiigariam, vel s^rvitiura faciant. Contestor autem, et contradico ex parte Dei Omnipotentis et SanctEe Mariae perpétuas Virginis, et omnium Sanctorum, et mea, ne sit aliquis meorum aut extraneorum, Stratigotus videlicet, aut Vicecones, rusticus, aut miles, servus, sive liber, qui in loco isto , pascuae, vel agriculturse, seu etiam piscationis, aut lignorum occasione, aut ex quacumque causa Servis Dei molestiam, aut injuriam faciat, sed in eorum potestate sit prœdictum locum cum tota adjacentia sua, secundum voluntatem suam possidere, disponere,ordinare , et erogare. Quod si quis deinceps contra hujus paginae Constitutionem venire prsesumpserit, in primis nisi digne satisfecerit, iram Dei, et maledictionem incurrat, et conatu tali ad nihilum redacto, pro praesumptione tanta centum librarum auri pœnam in Curia nostra sustineat. Igitur, ut Constitutio nostra hsec inviolabiliter, et omnino firma permaneat, concedente uxore mea Adelay Comitissa, et fiiio meo Gaufrido, in prassentia bonorum hominum donationem istam feci, et sigillo meo sigillari prœcepi.... Ego Gofridus Militensis Ecclesias Episcopus licet indignus Chartam hanc manu propria scripsi rogatu Comitis Rogerii, laudans, et confirmans Constitutionem hanc,anathemate verO; et excommunicatione damnanseum, quicumque hanc infringere preesumpserit, nisi tamen digne resipiscens satisfecerit. Facta sunt hsec Anno ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo ^ . Insuper donavi Mule cum fi.Uis suis ad custodiendam sylvam.... Testes autem adfuerunt hi : Stephanus Presbyter, Giraldus Presbyter, Petrus de Mo-
* Est hic annus Mrd£ nostrae vulgaris logi.
ritonio, Richardus Maletus, Raynulphus Eleemosinarius, Nicolaus Notarius, et alii plures.
CONFIRMATIO DONATIONIS
LOCr INTER ARENAM ET STYLUM,
PER ROGERIUM APULIjE DUCEM.
lOGERIUS Apulise, Calabriae, et Siciliae gratia Dei [Dux, omnibus fidelibus Christianis praîsentibus,et futuris in Domino salutem.
Notum esse volumus fraternitati vestrae de duobus viris Brunone, scilicet et Lanuino, qui sanctœ religionis studio accensi, cum sociis suis in terra Calabriae a Galliarum partibus,disponente Deo,venerunt; et meo ductu in Terra, quse prœdicta est, locum, qui eorum proposito conveniret, quaesierunt ; qui cum sibi idoneum pênes me non invenissent, elegere manere inter locum, qui dicitur Arena, et oppidum quod appellatur Stylum. Locum autem illum Rogerius cornes Sicilice patruus meus, et fidelis, ipsorum precibus apud Deum desiderans adjuvari toto cordis affectu illis donavit, de Comitatu enim ipsius per meam concessionem erat, et a totius servitutis debito, et ab omni Angaria in perpetuum liberavit, ita siquidem, ut aliquis servorum, vel extraneorum, Stratigotus, aut Vicecomes rusticus, aut miles, servus, aut liber non sit, qui in eo loco pascuœ, aut agricuiturae, sive piscationis, aut venationis, vel lignorum incisionis, aut ex quaque causa, servis Dei molestiam, seu injuriam faciat. Sed in eorum potestate sit omnino locus praedictus, ut secundum quod
voluerint possideant, ordinent et disponant. Talem ejus loci donationem, et libertatis concessionem ego Rogerius Dux laudo, et corroboro : Et quoniam Terra illa de meo Ducatu est, ut nullam in perpetuum patiantur calumniam, modis omnibus contradico. Quod si quis contra sententiam, quœ data est, agere prtesumpserit, et nostrum violaverit prœceptum, certissimum habeat, quia aut de cunctis finibus nostris in œternum exterminabitur, aut gladio meo, sive successorum meorum ferietur. Ut omnia igitur superius concessa firma, et illibata permaneant, hanc Chartulam cuidam nostro Clerico Rodulplio ego Rogerius Dux, et uxor mea Adela scribere prascepimus, et sigillo nostro signavimus. Anno Dominicas Incarnationis millesimo nonagesimo quarto, Indictione prima.
CHARTA CONFIRMATIONIS PR^CEDENTIUM CONCESSIONUM AB URBANO II. FACTA.
i RBANUS Episcopus, servus servorum Dei: Dilectis |in Cliristo Filiis Brunoni, et Lanuino salutem, et Apostolicam benedictionem. Pise voluntatis aflfectus studio débet prosequente compleri. Quia igitur nostri officii interest servorum Dei quieti, prout Dominus posse dederit, providere, petitionibus vestris, filii in Christo charissimi, ac Reverendissimi clementer annuimus. Per hujus ergo Apostolici Privilegii paginam, Apostolica auctoritate statuimus, ut locus ille, quem habitationi vestrae disponente Domino elegistis a jugo, potestate, injuria, molestia, omnium hominum liber cum tota
silva, et monte, terra, aqua in spatio unius leucae in omni parte adjacent! in vestra omnimoda, et successorum vestrorum dispositione permaneat, sicut vobis a dilecto nostro filio Rogerio Comité condonatus est, et a confratre nostro Theodoro Squillacino Episcopo confîrmatus, nemini intra partium spatium liceat pascu£e, agriculturas, seu piscationis, aut lignorum occasione, aut quaque ex causa vobis, aut vestris successoribus injuriam, aut molestiam irrogare, sed totum secundum voluntatem vestram possideatis, disponatis, ordinetis, et erogetis ; si quid prœterea Episcopalis officii indigueritis , ad quem potissimum vicinorum Antistitum volueritis, recurrendi, prœsenti decreto liberam licentiam indulgemus.
Decimarum quoque usum, ex vestris, vel puerorum vestrorum laboribus vestri juris esse censemus ; quod si qua puerorum vestrorum laboribus offensa contigerit, in vestra tantum manu omnis eorum correctio maneat, nec ullus se de his, quse ad vos pertinent sine vestra voluntate occasione aliqua intromittat. Quatenus omnipoientis Dei speculationi liberis mentibus insistatis, et ad ejus faciei dulcedinem, ipso prœstante pervenire valeatis. Sane, si quis in posterum Archiepiscopus, Episcopus, Imperator, aut Rex, Princeps, aut Dux, Comes, aut Vicecomes, Judex, aut persona quaelibet potens, aut impotens hujus nostri Privilegii paginam sciens contra eam temere venire tentaverit, secundo, tertiove commonitus, si non satisfactione congrua se emendaverit, cum honoris sui, et officii periculo subjacere decernimus, et a Christi, atque Ecclesiœ corpore, auctoritate potestatis Apostolicae segregamus. Conservantibus autem, pax a Deo, etmisericordia, prœsentibus, ac futuris seculis conserventur. Amen, Amen. Datum per manum Joannis S,R. Ecciesise Diaconi Cardinalis, pridie Idus Octobris
Indictione prima Anno Dominicae Incarnationis 1092. Pontificatus autem D. Urbani Papse secundi, anno quinto.