QUOD PER PRIMUM PRIVILEGIUM CONCESSERAT
lOGERIUS divina favente Clementia Cornes Callabrise ac Siciliae. In nomine Dei, sanctœ, et individuEe Trinitatis.
Notum sit omnibus Christi, nostrisque fidelibus, tam futuris, quam prsesentibus, quoniam miseratio divina sanctse Religionis viros, Brunonem videlicet, ac Lanuinum^ cum sociis suis ad nos usque transmisit, sancto suo proposito aptum solitudini locum quaerentes : quorum nos desiderio congaudentes, meritisque talium, ac precibus apud Dominum adjuvari confidentes, multis eos exhortati sumus precibus, ut in Terra nostra locum sibi habilem eligerent, in quo ad serviendum Deo, qualia vellent habitacula praspararent.
Elegerunt itaque quemdam solitudinis locum, situm inter locum, qui dicitur Arena, et oppidum quod appellatur Stylum : Hune ergo locum, et omnia undique in circuitu adjacentia, in spatium unius leucse, Deo, et Beatas Marias, ac ipsis, eorumque successoribus in proprietatem, sicut nostra fuerunt, sub omni immunitate, atque libertate donavimus, cum omnibus rébus infra sitis, terris, sylvis, aquis, pascuis, ac ceeteris omnibus, cultis, vel incultis, mobiiibus, vel immobilibus : Ro-
gavimus insuper Venerabilem virum Militensem Episcopum Gofridum, super hac donatione nostra confirmationis chartam eum scribere, quam etiam sigillavimus. Sed cum postea gratia commendandi nos ipsorum orationibus supradictos visitassemus Fratres : eorumque societatem, gratiasDeo,suscepissemus, prsedictae spatium leucee his in circuitu terminis distincte per nosmetipsos designavimus : ac terminorum nomina in memoriam futuris conscribere jussinius : De parte orientis Castellum, qui locus est in cacumine montis de Stylo : inde vadit per Serram ejusdem montis , usque ad Malareposta, scilicet ad superiorem collem montis : et inde per magnam Cavam, quœ versa est ad Occidentem, usque ad pedem montis descendit, qua aqua decurrit, et inde transit duos ruseletos, ac Vallonem indirecto, usque ad jugum ejusdem montis usque Brondismenon : inde transit Vallonem recte ad viam, quse venit de Arena, et vadit ad locum, qui vocatur Sancta Crux, et inde indirecto usque super cacumen montis Embachat : et inde descendit per Cavam, sicut aqua decurrit per Spatulam usque ad flumen Enchinar ; et inde ascendit illud flumen, usque ad aliud flumen, quod vocatur Alba : et inde ascendit idem flumen, usque ad magnam Cavam, quam Grœci vocant Bacchinache : et sic ascendit per eamdem Cavam, usque ad Castellum unde incœpimus : Hanc autem donationem nostram, tam Dominus noster Apostolicus Urbanus, quam Squillacinus Episcopus Theodorus, in cujus Episcopatu ipse locus situs est, laudaverunt, privilegiis confirmaverunt, atque terribili anathemate munierunt. Quapropter praecipiendo rogamus, rogandoque pr^cipimus ex parte Dei Omnipotentis, et Beat^ Marias, quibus ipsum concessimus locum, et nostra, ut nullus aliquando cujuscumque dignitatis sit, vel potestatis, no-
ster, aut extraneus in toto prœdicto spatio quicquam magnum, vel parvum sibi vindiçet, nec nos ipsi.Nullus aliqua unquam occasione, vel causa, fratribus ibidem Deo servituris injuriam, aut molestiam irroget, vel ullani inquietitudinem faciat et illi, neque homines eorum aliquam angariam, aut servitium omnino faciant: nulli, nec nobis ipsis, aliquam ibi culturam facere, ullum animal pascere, ligna incidere, venari, vel piscari, aut quicquam omnino, sihe fratrum licentia liceat : Sed in eorum potestate sit quœcumque intra prœdictum continentur spatium, juxta voluntatem suam possidere, disponere, ordinare, et erogare, tanquam Dei possessionem, et suam immunem, atque liberam. Quod si quis aliquando hanc nostram Constitutionem in aliquo violare prœsumpserit, fratribus ibidem digne degentibus satisfaciat : Quod si contempserit, Principi Terrœ, quifuerit, centum libras auri persolvat. Ut ergo Constitutio heec inviolabiliter, et omnino firma permaneat, concedente uxore nostra Adelay Comitissa, et filio nostro Goffredo in praesentia bonorum hominum donationem istam fecimus, et sigillo proprio signavimus : insuper donavi Mule cum filiis suis ad custodiendam sylvam. Datum in Pratis Squillacii ubi tune collecto morabamur exercitu, Anno ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo tertio, Indictione I, Nonis Maii. f Rogerius Cornes j- Adelays Comitissa j Goffredus filius Comitis Rogerii -|- Rogerius Culchebret Bastardus f Guglielmus de Altavilla -f Guglielmus Culchrebet -|- Josbertus de Luciaco -|- Rogerius Presbyter de Stylo, Gratis scriptum.
DIPLOMA DONATIONIS MONASTERII AC PR^DIORUM
S. MARI^ DE ARSAFIA, PRO DOTATIONE S. MARI^ DE TURRI