‹ Saint Bruno et l'ordre des chartreux [microform]Chapitre 334 sur 387 · TITULUS S. GERMANI EPISCOPI PARISIENSIS · texte numérisé non relu

TITULUS S. GERMANI EPISCOPI PARISIENSIS

Mentibus in nostris deberet semper haberi Lux, in qua reprobi mala tollent, seu bona justi. Hanc timuit Bruno ; Sophias qui verus amator Exuit hic veterem mortali carne parentem Ipsum de ten-a Christus devexit ad astra.

Serve Dei Bruno, te suscipiat tuus auctor, Perpétua possis uti requie paradisi :

Hanc Jiabeant omnes nostri,' cunctique fidèles.

TITULUS S. DIONYSn AREOPAGIT^, PROPE PARISIUM.

Si prosa, vel versus possent conferre salutem,

Nec prosa, nec versus tollent tibi Bruno salutem.

Nam prosa, vel versus de te volât ore dicaci,

Quae tibi sic prosuntserpentis ab ore minaci :

Si tormentari- prohibèrent, atque vorari.

Sic prosa, vel versus possunt conferre salutem,

Cum strepitu vocis sonet ergo melodia cordis,

Ut prosa, vel versus quod continent, id meditemur.

Quodque sonat fieri, Dominum de corde precemur.

Bruno digne pater, ut eo salveris ab igné.

Qui non justorum, sed semper erit reproborum :

Et si quid minus est, quod non perfectio donet,

Id tibi donari defecîibus, etsuperaddi,

Nostra tuis possit devotio, si Deus audit.

Sed Deus audiet, ei faciet, quia justa rogamus,

Ut tibi fine carens cœlestis lux tribuatur,

Et tecum nostris, et cunctis hic titulatis.

TITULUS S. MAGLORir PARISIENSIS.

Occiduis morbis resolutis, cur dolet orbis Consumpta pœna, si pace fruuntur amœna ?

Non opus est flendi, quia gaudent luce perenni. Est homo laudandus : taraen est hac voce juvandus Parce Redemptor ei, terrenae materiei.

TITULUS s. PETRI FOSSATENSIS CŒNOBII.

Nil prosunt animae, versus si fecero mille :

Vos orate tamen, pace quiescat, amen.

TITULUS s. PETRI LATUNACENSIS.

Arbore de quadam fructum gustaverat Adam.

Arbore post de qua, sors imminet omnibus seqiia. Si non peccasset, genus humanum recreasset :

Sed quia peccavit, morti mala cuncta paravit. Ergo dolor, luctus, lacrymarum fundite fluctus : Quod mors sic mordet, sœvit, ruit, omnia sorbet : Hac ruit omnis homo pro gustato maie pomo.

Hic valet, et vixit, mox terrœ membra reponit. Sic caro flos fœni, fit fœnum gloria mundi, Dum juvenum flores marcescunt atque décores : Cum parvo magnus, cum justo transit iniquus.

Hoc probat omnis homo ; sed homo quod comprobat

[omnis],

Intulit ipse Pater; sed quod Pater intulit ipse, Expulit ipse Deus ; sed quod Deus expulit ipse, Nobile fecit opus ; sed opus quod nobile fecit, Sentit origo sequens ; sed et hoc quod sentit origo. Sentit et hic Bruno, quoniam Bruno sentit, et iste Vivit in œternum ; non ergo fleamus ob ipsum. Si qua tamen gessit. Domino quae non placuere ; Os, mens, lingua, Deum non deneget ista rogare ; O theos Alpha bone, da cœlica régna Brunoni .

TITULUS S. MARI^ CARNOTENSIS.

Ecclesiae munus Bruno fuit haud ruiturus, Nam bonus, atque pias mentis fuit, atque Sophise. Doctor erat verus : fleat ipsum plebs bona, Clerus, Justus, sincerus, morum gravitate severus, Mortuus est Bruno, pugnando rege sub uno ; Qui sic pugnavit, Ducis hostes, qui superavit. Gujus miles erat, quapropter prœmia quasrat, A Duce Sanctorum lœtissima régna polorum ; Et nos mille modis psalmis oremus, et odis, Ut det Christus ei lucem summee requiei.

Nam si promeruit hanc mercedem quis habere, NuUus Brunonem putet hac mercede carere.

VERSUS SCHOLARES EJUSDEM CARNOTENSIS ECCLESI.E.

Quis fuerit Bruno momento temporis uno,

Nescius hue veniat, discere si cupiat.

Iste fuit justus, sapiens nimis, atque venustus ;

Sed nulli nocuit, discere quod potuit.

Cui pia vota damus, nostrumque Patrem rogitamus,

Ut fugiens rabiem, possideat requiem.

Si Bruno vixit, sicut vixisse putatur,

Vivat in seternum, paradisi sede fruatur.

Flos erat hic Patrum, solamen, gloria fratrum ;

Veri sectator^ divinse legis amator,

Semita justitias, fons hic, et origo sophise ;

Lux spéculum mundi ; rerum sublime cacumen ;

Labentum baculus ; miserorum dulce levamen ;

Nec mens fracta malis ; nec erat nimis alta secundis.

Hic sibi non vixit, sed mundo, quem bene rexit,

Non hic, sed vita spoliata, flet hoc Eremita.

Vita non eguit, qui mundo non sibi vixit.

Ut narrem breviter, quis narret sufficienter ?

Quam phsebe phaebo, quam cetera sidéra lunse

Jam totus mundus adsit tibi Gallice Bruno.

TITULUS SANCTI PATERNI CARNOTIS.

Concio Silvestris, lachrymarum parce fluentis, Pastoris vita fidei cultu redimita, Votum laetandi nobis dat, non lacrymandi, Si mundo moritur^ paradisi sede potitur, Perdomuit carnem, dum cœli tendit ad arcem.

Se sociat Christo, mundo dum migrât ab isto Si qua tamen carnis violavit viscera Patris, Culpa licet parva; tergat miseratio larga, Ejus quem toto properavit cernere voto.

O miles Christi, qui pugnas victor abisti; Quam bene certasti, quia certando superasti; Spernens terrena, stipendia carpis amœna.

Vivis, et exultas, et ad aulœ limina puisas, Christe tuo fesso, quia te petit, obvius esto; Dans illi requiem, dans sine fine diem.

TITULUS SANCT^ CRUCIS SANCTtQUE FARONIS MELDENSIS EPISCOPI.

Cognitus iste satis doctrina erat, atque beatis Moribus, et vita Bruno sapiens Eremita.

Principiis primis, summis fulgebat, et imis.

Post monachus factus, Jam cœlica gaudia nactus. Ecce jacet Bruno tumulo conclusus in uno ; Nam sic tolluntur sapientes dum moriuntur, In Domini castra, pollentia desuper astra.

Nullus miretur, si Bruno sanctus habetur :

Hoc meruit vita, dici simplex Eremita :

At si peccavit, quod necdum forte piavit :

Hoc sibi condonet Dominus, cœloque coronet.

TITULUS s. PETRI RESBACENSIS.

Temporibus nostris finis dum proximat orbis,

Extitit in mundo proximus iste Deo.

Nam dives fuerat ; mores sapienter agebat :

Contempsit cuncta ; post pauper et est Eremita,

Factus pro Domino, qui solus régnât in alto.

Iste viam carnis tenuit, per sascula felix

Sit pietate Dei, qui saecula morte redemit.

EX EPISCOPATU AURELIANENSI.

TITULUS SANCTjE CRUCIS AURELIANENSIS.

Summum Bruno decus, et gloria temporis hujus, Carne jaces, sed parte mânes meliore superstes ; Et justi recipis nunc praemia grata laboris : Praeclaris merito Doctoribus associatus.

Vivens in Christo, nostri vir sancte mémento ; Doctrinaeque tuse, quse toto fulget in orbe, Christo funde preces, mereamur, ut esse sequaces, Quique Deum pro et fraterno more rogamus Bruno tuis semper precibus vir sancte juvemur. Vos quoque Sanctissimi Fratres, qui tantum, ac talem patronum ad cœlos preemisistis^ omni humanse compassionis dolore postposito, gaudete, et exultate in Domino : dignosque tanto Pâtre vos fuisse moribus ostendite, ut ipse pro vobis intercedente, dignetur vobis Dominus, si non scientia parem, honesta saltem vita consimilem Patrem providere. Valete.

TITULUS S. MAXIMINI MICIANENSIS CŒNOBII.

Doctus Psalmista, clarissimus atque sophista, Gallia quem mire sua deberet sepelire, Ut fertur Calabris nunc Bruno sepultus in agris : Hac functus vita sub temporibus stabilita, Transeat ad vitam sine temporibus stabilitam.

ALIUS TITULUS EJUSDEM MICIANENSIS CŒNOBII.

Bruno consurgat régi, qui crimina purgat, Sanctorum Christo : cui mundo vixit in isto : Excessit vita Monachus sapiens Eremita Hinc Clerus tristis moneatur versibus istis Prsemia donantem Dominum rogitare tonantem, Ut det ei requiem ; plebs pia dicat amen.

EX EPISCOPATU ALESENSIS.

TITULUS S. MARI.E BLECENSIS ECCLESI^.

Non est deflendum, nec Patris morte dolendum ; Non obiit Bruno^ qui partem fixit in uno ; Hune Deus excepit, comitem pia turba recepit.

ALIUS TITULUS EJUSDEM.

Bruno vir egregiag probitatis gemma sophise : Tujus honestatis, sit prœsens Chartula testis : Pacis habet fidem, Cœli translatus ad œdem, Ergo laudemus Dominum, veneremur, amemus, Per quem servorum decoratur vita suorum.

ALIUS TITULUS EJUSDEM.

Unus eras eremo, liquisti terrea Bruno, Nec mors morte tua tonuit, penitus tua jura ; Solvitur in cineres corpus, sis cœlicus hasres.

TITULUS S. MARIiE PONTILEVIENSIS CŒNOBII.

Exiit e mundo vir mundi spretor, ad illum

Qui mundum fecit, quem sine fine videt.

Et licet iiic tanquam tenebrosus Bruno vocetur ;

Est tamen et fama lucidus, et meritis.

Luce Dei fruitur, quia lucem respuit istam,

Et pro deserto, cœlica régna colit.

Vos igitur Fratres pro letho ne doleatis,

Esse suos laetos, laetus et ipse cupit.

Si quid ei minus est, Deus illi compleat illud,

Et nostros vestris jungat ei precibus. ,

EX ARCHIEPISCOPATU LUGDUNENSI.

TITULUS MAJORIS ECCLESI^ LUGDUNENSIS.

Sic mors prudenti parcit, velut insipienti :

Prudens Bruno fuit, sed cito morte ruit.

Nempe jacet Bruno tumulo depressus in uno, Qui quantum potuit justitiae studuit.

Floruit et vita factus simplex eremita ; Si fuit iste reus, tu sibi parce Deus.

Cui dantur frustra pro psalmis carmiiia pulchra, Plus prodesset ei, ter miserere mei.

TITULUS ATHANACENSIS CŒNOBII LUGDUNI.

Athanacensis vero cœtus divino oraculo prœmonitus, pro anima Religiosi , Deoque dilecti Brunonis, générale officium, simulque preces, et orationes persolvit, et conscriptis cum eo Fratribus, obsequia commendationis exhibuit.

TITULUS s. PETRI CASSELLENSIS ECCLESI^.

Brunonis vermes carnem pascuntur inermes.

Proh dolor immensi vas, sensus, et bonitatis. Non tamen est inde quod defleo ; nam mihi constat, lUum Sanctorum concivem, sed quia cœtus Ipsius mœret privatus Pâtre benigno.

EX ARCHIEPISCOPATU AUGUSTODUNENSI.

TITULUS S. MARGARIT^ CŒNOBII.

Cum Pâtre sit Nato laus, et Cum Flamine sacre, Mundum sustentât : cœlum ditione gubernat.

x\ngeli cum Seraphim, pariterque beata Cherubim Cum caeteris sanctis, justis simul, atque beatis. Occurrant illi simul exultantes, et Iseti, Et tamen cum ipsis astaritibus undique turmis

Vîrtutum Thronis, et Potestatibus justis Vere beatificent Dominum, regem quoque laudent. Inclyti Brunonis adsint animaeque parati :

Abraham, mox Isaac , et Jacob , Job , et Helias, Isaii, Daniel, David, Sanctissimus Johel, Abacuch, Abdias, Sophonias, et Hieremias, Cum vatum coeteris sistent obtutibus Christi, Supplices, et lœti deposcant dono ditari.

Et nos cum ipsis demus pia cantica laudis.

Quamvis indigni mereamur luce beari, Exultât cœlum, terra gémit nunc, et résultat.

EX EPISCOPATU LINGONENSI.

TITULUS LINGONENSIS ECCLESLE EPISCOPI.

Robertus Lingonensis EcclesieeServusrogabit ejusdem Ecclesiae Canonicos, et Sacerdotes, Monachos, Eremitasin Episcopatu Lingonensi Domino servientes,utorent pro anima charissimi Magistri sui Brunonis, et Eleemosynas pauperibus largiantur , memoriamque obitus sui, in quibus poterit Ecclesiis scriptam, observari faciet.

TITULUS s. STEPHANI DIVIONENSIS.

Qui régit omne, quod est, hune noxa solvat ab omni,

. Hune societ justis, qui régit omne quod est. Qu£e petitis vestris, eadem persolvite nostris Obsequia, psalmos, cantica, vota, preces.

Spiritus in cœlo Brunonis suscipiatur,

Et sii cum Christo, dum vixit, quem sequebatur, Impetret et nobis, quod se possimus adiré, Quos cupit hic mundus peccati facere perire.

TITULUS S. BENIGNI DIVIONENSIS CŒNOBII.

Est quia surgendum, non est de morte dolendum, Parcere mors nescit, justus bene morte quiescit ; Mutua vota damus, nobis eademque rogamus.

TITULUS s. PETRI BESVENSIS.

Transit ab hac vita Bruno summus Eremita.

Quem défient cuncti, sapientes, atque periti, Hic sapiens vixit^ sapiens, et alta migravit, Jam cœlum teneat, jam Christo sedulus astet Pro sibi devotis securus fratribus orans.

TITULUS SANCT.E MARIEE, SANCTIQUE JOANNIS , CONFRATRUM REOMENSIS CŒNOBII.

Dans bona Christe Poli famulo da régna Brunoni,

Mutanti florem mundi, cunctumque decorem,

Deserto vili, quod regno clarius illi.

Hac fuit in vita, jam cessant plurima scripta :

Débita doctori reddantur vota Brunoni,

Atque suis cunctis; nostris quoque reddite functis :

Christi veraces famuli, Justique sequaces

Qui charam fortis eremum coHtis modo Turris, Quœ vos, ut vestrum perducet ad astra magistrum. Notum sit vobis Charissimi, nos Reomenses" Fratres, vestri memoriam Patroni in missis, et orationibus triginta agisse diebus, ipsiusque nomen, cum nostrorum nominibus Fratrum, sicut decet, scripsisse.

TITULUS S. MICHAELIS ARCHANGELI TORNODRENSIS COENOBII.

Mors pia justorum fruitur quia régna polorum Morte sua sacro sociatus in agmine Bruno Vivat; et in requie potiatur dona sophiae.

Gaudeat hic felix, videat faciem quoque Patris ; Cernere quam Christus faciet sine fine beatos.

TITULUS SANCT^ MARIiE MOLISMENSIS ECCLESI^.

Tempore disposito migrât de corpore Bruno, Cujus, dum vixit, vita Deo placuit :

Subveniant illi, quibus est permissa potestas, Ut sit ei requies, 'et sine fine dies.

Nostris versiculis, qui habitamus Molesmium, addentes vbbis, qui estis Turri, innotescimus^ quod pro Domno Brunone Patrono vestro^ nostro autem familiarissimo, Missarum solemnia diebus triginta celebravimus, ejus etiam obitus anniversarium diem in catalogo fratrum nostrorum conscripsimus.

TITULUS LA.MBERTI ABBATIS PULTARIENSIS COENOBII.

Ego Frater Lambertus Pultariensis Monasterii ex necessitate Apostolicse obedientiee servus, et procurator exiguus hujus eximii Magistri Brunonis , in litteralis doctrinfe scientia a primordio meae conversationis de sseculo, in eruditione Catholicse conversationis, et ver3e religionis discipulus, ejusdem piissimi Patris nostri, et informatoris memoriam in septenariis et tricenariis officiis , et anniversaria die sui obitus, cum canticis spiritualibus , et pauperum refocillatione quotannis recolenda , cum commissis mihi filiis, et fratribus procurare, et dévote prosequi non fatigabimur, et quos poterimus ad orandum pro eo excitabimus.

TITULUS SANCT^ MARI^ CASTELLIONENSIS,

Bruno vir hic magnus fuit, ac simplex velut agnus, Qui mundum cernens vilescere, cunctaque spernens ; Vitam mutavit, corpusque famé maceravit.

Post Monachus factus : Ereitii vastissima nactus, Hanc linquens sedem Cœli conscendit in aedem In qua detur ei locus optatus requiei.

Et si quem laesit ; vel si quod crimini adhaesit Hoc condonetur ei gratia magna Dei.

EX EPISCOPATU MATISCONENSI.

TITULUS SANCTI PETRI CLUNIACENSIS CŒNOBII.

Jure dolor poni débet pro morte patroni :

Gaudeat et Mater, gaudet ut ipse Pater.

Fecimus obsequium, quod Chartula jussit agendum, Et nobis iidem, vos faciatis idem.

EX EPISCOPATU CABILONENSI.

TITULUS S. VINCENTII CABILONENSIS ECCLESI^.

Cum bene prseteritam testetur littera vitam, Et cum posse mori nulli dematur honori ; Fletus deponi debent pro morte patroni ; Namque Deus sedem superam sibi tradidit œdem. Nunc igitur fratres psalmos, missasque canentes, Reddamus Christo laudes, et carmina nostro, Ut prosit cunctis quod nos adolebimus isti.

Page 1