‹ Saint Bruno et l'ordre des chartreux [microform]Chapitre 335 sur 387 · EX ARCHIEPISCOPATU SENONENSI IN CAMPANIA, ET TRECENSI EPISCOPATU · texte numérisé non relu

EX ARCHIEPISCOPATU SENONENSI IN CAMPANIA, ET TRECENSI EPISCOPATU

TITULUS S. PETRI TRECORUM.

Ut titulus dicit^ mundi tentamina vicit,

Bruno vir sapiens, jussa Dei faciens ; Sprevit opes multas, sibi nec fuit ulla facultas,

Sed quicquid potuit fratribus exhibuit.

Fugit ab hac vita, Monachus fit, et hinc Eremita ;

Duni sic abstinuit, régna poli meruit.

Sed quia jure pari decet hoc pio fratre precari,

Poscimus^ ut requies sit tibi quaeque dies.

TITULUS S. PETRI INSUL^ GERMANICiE.

Mortua mors utinam, vel carcere clausa fuisses,

Ne tantum mundo Doctorem surripuisses,

Pro quo nos petimus Christum fontem bonitatis.

Ut det Brunoni munus solit^e pietatis.

Christe Patris Verbum regnum concède supernum

Brunoni famulo, qui se tibi pectore puro,

Vivens conjunxit, mundanaque gaudia sprevit.

Vos igitur Fratres eremitica claustra colentes,

Quod nos pro vestris facimus, nunc reddite nostris,

Subtracti laeto potiantur quo paradiso.

TITULUS S. PETRI AREMARENSIS CŒNOBII.

Fons et origo boni, Jesu, plus esto Brunoni, Ne leo tangat ovem, fer bone pastor opem.

Agnus Bruno tuus sit, sit non daemonis hœdus ; Si meruit pœnas, parce reo bonitas.

oo.

EX EPISCOPATU AUTISSIODORENSI.

TITULUS S. STEPHANI MARTYRIS ATJTISSIODORENSIS ECCLESIiE.

Bruno pius pastor purœ pietatis amator ; DEemonis ignitas superavit ubique sagittas :

Subjectis largus fuit hic nimis, et sibi parcus. Factis implebat, quicquid per verba docebat : Non se pr^elatum, sed se cupiebat amaium, Gaudeat in cœlis, quia vixit corde fidelis.

TITULUS S. GERMANT AUTISSIODORENSIS.

Mansio Brunonis sit perpes cœlitus omnis,

Cumque Deo vita fiât ei socia, Nobis vota dari, semper curate precari,

Illius meritis, sedibus œthereis.

EX ARCHIEPISCOPATU RHEMENSI IN PROVINCIA CAMPANI^ GALLiC.E.

TITULUS SANCT^ MARLE RHEMENSIS METROPOLIS.

Hic pater eximius fundator Religionis, Exemplar sese Fratribus exhibuit . -

Dans illis formam spernendi vilia mundi.

Cœlestis patrise prsemia dum sequitur ;

Pro cujus culpa non credimus esse gemendum, Quem jam gaudentem credimus in requie.

Nam si cui sancto requiem bona vita meretur,

Huic quoque pro meritis summa datur requies.

Qui cum multimode nostra p.olleret in Urbe,

Solamenque suis, atque decus fieret :

Cumque faveret ei fortuna per omnia ; Jamque

Hune prœferremus omnibus, et merito :

Namque benignus erat, omnique peritus in arte,

Facumdusque satis, divitiisque potens.

Omnia postposuit Christo ; nudumque secutus

Christum, cum multis suscipit Iiunc Eremus.

Propterea requiem sibi credimus esse paratam,

Si tamen ulla levis, liœsit ei macula :

(Nam patet in terris nullum sine labe morari)

Hanc Deus abstergat dando sibi veniam.

ALIUS TITULUS EJUSDEM ECCLESI^E RHEMENSIS.

Ut servire Joseph Dominas conîempsit Amori, Et fugit amplexos incestos mente virili :

Sic contempta jacet Bruno tibi gloria mundi Amplecti dum te cuperet : tibi brachia tendens, Multum mundus opus, multos ostendit amores Tuque fuga lapsus, pompali veste rejecta, Amplectens Eremum vestiris sorte beata.

Hune tantum talem cœlestibus esse sodalem Credimus : hune rogitat Fratrum devotio tota, Ut Domino pro se dignetur fundere vota.

Pars tamen interior, si traxerit ab exteriore Quid sordis : Deus hoc pietatis dilue rore.

TITULUS ALIUS EJUSDEM.

Judicis examen venturi Bruno parvescens, Mundanas contempsit opes, eremumque petivit ; Atque suavis ibi fructus emisit odores, Ad Chrfstum revocans, quos gloria vana fefellit : Nocte dieque Dei praeceptis invigilabat :

Omnibus exemplar eremi, quos vita décorât :

O quam felici meriti mercede fruuntur, Qui socii turmis cœlestibus efficiuntur, Lucis et inveniunt loca, quœ sunt nescia pestis : In quibus œternis celebrantur gaudia festis : Ad quae suspirans, hic dissolvi cupiebat, Posset ut in Christo sic conregnare beatis.

Denique finito certamine carne solutus, Optatisque fruens conscendit ad asthera liber. Verum si quid ei terrenae sortis adheesit, Quatenus ad tumulum mercedis nil sibi desit, Pulsemus Dominum precibus, quem cuncta veren-

[tur;] Nulla quod Inferni tormenta sibi dominentur.

ITEM ALIUS TITULUS EJUSDEM ECCLESIjE.

Iste vir Eliœ par, Baptistasque Joanni ; Hic eremi cultor fuit ; et bonitatis amator ; Hic Abrahse similis, plus extitit, atque fidelis : Iste velut Petrus, Domini mandata secutus ; Omnia contempsit, et Christo pauper adhaesit. Maluit hic Christo pauper, quam vivere mundo

Dives, sicque Dei plene praecepta peregit,

Sed quia, quae mundi sunt mors rapit omnia secum,

Mundo sublatum junxit cœlestibus istum.

Nos vero Domini deposcamus pietatem,

Ut tanto Patri mundani si quid adhaesit

Pulveris : abstergat Deus illud fons pietatis.

EJUSDEM ECCLESIjE TITULUS ALIUS.

Quem tenerum docuit Mater Remensis alumnum, Propositi tenuisse fidem lastata, Brunonem Migrantem ad Dominum lachrymis, precibusque sa-

[lutat.]

TITULUS s. REMIGII FRANCORUM APOSTOLI.

Ne doleatis oves, pastores funere fientes, Nam non est flendus, fuerat qui vivere Christus, Atque mori lucrum, superando daemonis astum.

Hic Pater eximius nobis nierito venerandus, Nec solum nobis, sed quos sol flammeus urit : Quem fovet ipse Deus, quem jam retinet paradisus In requie pacis; cur talem quœso doletis ?

Raptus enim mundo, donatur vivere cœlo :

Et vivit vere, studuit quia vivere juste.

Conregnare tibi Deus annue quœsumus illi, jEterna requie dans tecum perpetuari.

TITULUS S. NICASII RHEMORUM ARCHIEPISCOPl.

Deus fidelium lumen, et animarum, animam hujus viri Catholici, ab omni solvat vinculo delictorum.

og.

TITULUS SANCTI BASOLI.

Bruno polum subeat, quem strenua vita venustat, Quo merito fidéi, gloria crescat ei.

bo.

TITULUS SANCTI DIONYSII RHEMENSIS.

Cunctas liquit opes cunctos simul orbîs honores : Pro te Christe pater, pro cœli munere pauper. Bruno factus iter, quorum fuit ante magister, Quatuor ut fontes ex una parte meantes, Quos paradisus habet, mundi per régna fluentes, Exundant terras; sic his quos imbuit, ornât, Cudit, et illustrât, et adhuc régit, excolit, aptat. Syderis instar erat cunctis, quos ipse docebat Inter cœlicolas Christi requiescat in aula.

TITULUS SANCTI SYMPHORIANI MARTYRIS, IN URBE RHEMENSI.

Si quid lugere de morte juvetque dolere.

Tune nos tristemur super hoc quoque Pâtre fleamus;

Sed quia nec luctus, nec clamor ad asthera ductus Quemque de morte valet ad vitam revocare Oremus Christum pro nobis in Cruce fixum, Cœlesti vita potiatur ut hic Eremita.

Scribimus hœc vobis, et idem petimus, date nobis.

TITULUS S. PETRI CŒNOBII PUELLARUM.

Vitae forma pise, toties acerra sophiœ, Bruno pater, vita si transmigravit ab ista, Ad Domini nutum, liquet ille carne solutum, Qui justum mérita voluit donare corona ; Quem licet sethereis fidamus inesse choreis, Haud tamen obsequii deerunt solatia nostri.

TITULUS SANCTORUM MARTYRUM TIMOTHEI ET APOLLINARIS.

Hujus doctoris fuit liœc vis cordis, et oris : Ut toto cunctos superaret in orbe Magistros, Sic meditando bonus fuit, atque loquendo disertus, Huic se tota dédit sapientia, totaque sedit Hujus in arcanis dives penetralibus hospes. Quod dico, novi : mecum quoque Francia novit ; Et totus novit per climata quatuor orbis.

Hsec illum docuit res hujus spernere mundi, Et solum fecit perquirere gaudia Coeli.

Huic si quid sordis de carnis lege cohaesit : (Nam cuncti penitus carnali lege gravamur) Omnipotens tollat, qui crimina nostra relaxât : Impleat, atque sibi votum, quod semper amavit.

EX EPISCOPATU SQESSIONENSI.

TITULUS ECCLESI^ SUESSIONENSIS.

Suessorum Mater Ecclesia Fratribus dilectissimis, et Deo charis, consistentibus in Eremo, qu£e dicitur Turris : conversationem supernam habere semper per Christum. Piissimi ac deo dilecti Patris, vere Venerabilis Brunonis cognito sancto, ac glorioso decessu, dulciter super tali, tantoque viro commoti fuimus. Officium autem ejus felici animas fidelium more impendimus. Et ad ejus beatam memoriam anniversarie recolendam diem, quo Garnis carcere egressus est, quomodo a vobis denunciatam accepimus : sanctam ejus resolutionem in nostra matricula scripsimus. Orantes, et deprecantes. ut ejus sanctissimis vestrisque precibus adjuvemur, tam vivi quam defuncti. Amen.

TITULUS SANCTORUM MEDARDI ET SEBASTIANI SUESSIONENSIS CŒNOBII.

Plebs pia Medardi, regalis, et inclyta sancti, Flentibus, et mœstis solamina grata salutis.

Qui gemitis functum, functi deponite luctum, Nil juvat extinctum deflere, dolere sepultum ; Sed potius vota prosint libamina sancta :

Haec tribuantur ei, quicumque pericula mortis Pertimet, iiorrescit, pereuntibus omnibus orbis. Continuis precibus succurrat, et auxilietur.

Dum petit, et rogitat ; pro se quoque quisque laborat,

Cum Moyses orat, superat plebs Israelita.

Dum cessât votis, cadit illico, vincit et hostis. Nos simul oremus, nec cesset spiritus ullus.

Vota juvant hominem, dum vivit et exit ad horam Qnse perimit vitam, tulit improba mors Eremitam, Quae nocet, et laîdit justum, satis impia Isedit. Haec tam crudelis necat insatiata carybdis, Qqos fovet omnipotens, nullum miserata dolores. Salvet ab hac hominem, qui pertulit in cruce mortem Et vitam tribuat, quam non Proserpina rumpat.

TITULUS s. PETRI CASIACENSIS CŒNOBII.

Qui pro salute hominum dignatus est fieri homo Dignetur concedere veniam vestro patrono.

TITULUS ABBATIS S. JOANNIS SUESSIONENSIS CŒNOBII.

Dilectis in Christo, et Deo dignis Fratribus Calabriœ reverendis Eremitis in Monasterio Sanctas Dei Genitricis semper Virginis Mariae, Deo famulantîbus, Petrus S. Joannis Suessionensis Canonicoruni Regularium humilis Abbas, totaque Fratrum cum eo degens, et Deo serviens Congregatio, bonum incepisse, melius perseverare, féliciter consummare. Audito beato fine S. Patris vestri, et Magistri mei Brunonis, a cujus ore sanas doctrinal fluenta, plerumque haurire contigit : etsi opère non complevi; absentia vehementer tristamur, carnales evasisse angustias, et requiem adeptum esse, et cum ,D,eo vivere, prout conjecturam de munditia, et perfectione

transactae vitae nobis satis notïe facere possumus, vehementius congaudemus. Ejus ergo memoriam,'tum quia Magister noster fuit, tum quia precibus ejus, et vestris confidimus, tanto apud Deum efRcacioribus, quanto sanctioribus, hoc modo liabituros promittimus triginta diebus Missas, et vigilias pro remedio ejus, vestrorumque Fratrum defunctorum célébrantes. In Libre autem ubi nomina Fratrum nostrorum Defunctorum scripta sunt, nomen ejus conscribemus. Anniversarium Depositionis ejus diem débita veneratione Deo volente celebrabimus. Et omnium Beneficiorum, quee apud nos fiunt, et in locis, quse ad nos pertinent, eum participera desideramus ; et vos participes suscipimus. ^

TITULUS s. LEODEGARIl.

Hic Leodegarii Titulus describitur almi.

A facie mortis nequit uUus sistere fortis ;

Sed fumo similis vita viri sterilis.

Labitur, ut ventus, pulcherrima nata juventus ;

JEqne tolluntur pessimus, atque bonus.

Omnes morte ruunt, terramque cadavera quœrunt

In nihilum veniunt, vermibus esca fluunt.

Corpora putrescunt, quas viva superba fuerunt,

Horrida fit caro, mortua cuncta caro.

Mox homo, cum moritur, statim sua fossa paratur,

Charos post nullus curât habere suos. Sed sociat cineri jam fœtens corpus amici,

O quam vanus amor, cum cadit omnis honor !

Brunoni dedimus quod debitus exigit usus,

Vos et idem nostris persolvite subtitulatis.

EX EPISCOPATU LAUDUNENSI.

TITULUS SANCTjE MARI^ LAUDTJNENSIS ECCLESI^.

Bruno decus Cleri, decus, et prudentia mundi, Dum fuit in terris, florebat acumine mentis ; Dum fuit inter nos florebat, et in documentis. Integritas morum cumulum supplevit honorum ; Sed postquam nostra delegit cedere vita, Vester collega, vetrisque locis Eremita Deposuit curam penitus totius honoris, Amplectens curam Christi solius amoris.

Vos igitùr Fratres Eremi déserta colentes, Fallacem mundum sic jam superasse videntes Egregium Patrem, ne triste feratis, obiisse, Quam nos régna poli divina putamus adiisse.

Cum sit Cœlicola potuit quid majus habere ?

Dum fuit in terris, hase illi vota fuere.

ALIUS TITULUS EJUSDEM.

Gaudens Doctorem, quem Francia Bruno recepit Clauderis in terra Calabrinus nunc Eremita, Quod clamant omnes, ut tibi sit requies.

TITULUS s. NICOLAI DE SALTU VEDOCII.

Haud doleat quisquam jnorti succumbere quem- Cum vivat potius, qui corporis enecat sestus. [quam]

Hic in perpetuum jus mortis vitat acerbum, Et tibi detjugemcum sanctis Bruno quietem.

ORDO MONIALTUM TITULI S. JOANNIS BAPTISTE.

Bruno laudaris : tua vita decens renovatur, Versibus, et scriptis, nec quanta fuit, memoratur : Ipse pius, simplex, plenus dietatis amore ; Impiger, et mundus fuit omni dignus honore.

Vivit adhuc Bruno, sibi traditur a Pâtre vita, Clericus ipse fuit, fit Monachus, hinc Eremita ; Nunc jacet exangue corpus, tamen hoc veneratur. Vivit adhuc Bruno, cujus fletus gratulatur.

Ipse fatigatus per tempora, neque reatus, Nunc sibi concédât Deus, ut semper requiescat.

EX EPISCOPATU CATALAUNENSr.

TITULUS S. STEPHANI CATALAUNENSIS.

Commisit protoplastus Homo, cur postera proies,

Patris facta luens, tendat in interitum ?

Omnes intereunt, sed non omnes cruciantur,

Mors venit injustis, vita salusque bonis.

Hic igitur Bruno vir sanctas religionis,

Mundum contemnens, cœlica promeruit.

Nos ergo Dominum devota mente precamur,

Ut qui j'ustus erat, justificetur adhuc.

TITULUS S. PETRI CŒNOBII DE MONTE.

Nos gessit moriens Christus de morte resurgens Spes in morte Deus : gloria sola Deus.

Brunoni requiem tu confer Christe perennem :

Gaudia cum sanctis siiit sibi pro meritis.

EX EPISCOPATU NOVIOMENSI.

TITULUS S. BARTHOLOM^I APOSTOLI IN MONTE.

Orbis amarescens claudescit pondère mortis, Et trahit ad speciem humanas per dévia sortis Mergit, et exilio propriorum quoque tabescens. (jnde tumescis homo, miser hac astate senescens ? Fonte Carybdineo mergeris ad ultima finis ; Ac cinis in cineres solveris, ut umbra lucernis. Est labor ejus amor, et inextricabilis error, Defectu cujus animam complectitur horror.

Postquam nudata fuerit de carcere carnis, Vel Satanœ ducibus, lieu circumsepta catervis. Quod metuens animosus in hoc discrimine Bruno; Servitio pénétrât eremum certaminis uno.

Linguit opes, mundique decus, ne gloria pœna Fiat in interitum, sed currens nectare vena ; Dulcescat fluctus animi, cordisque tenorem :

In se constringens, scelerum constringat amorem : Per cursus varios, operum virtute bonorum, Mortificando caput mortis cum jure malorum.

Quapropter meruit consortia Coelicolarum.

Liber ab hoste Stygis, aut rerum tartarearum,

Et sociatur ei, per quem reparabitur orbis.

Qui longus meta, tara purus denique morbis, Quo requiescat amen, misera de morte resurgens. Ne laedat serpens fœda prurigine turgens.

TITULUS MONTIS S. QUINTINI MARTYRIS VERMADENSIS PAGI.

Dum moritur Bruno, moritur quod traxit ab uno. Stat meritum hujus, quia vivit spiritus ejus. Vita beatorum, spes, atque corona piorum, Ipsum sydereis societ super astra choraeis.

TITULUS S. FURSEI PERONN/E.

Hic vir virtutis virtutibus inde secutis

Per meriti florem capiat sine fine decorem.

Ipse Deus, quo quseque reguntur, et omnia constant :

Bruno tuo donec gaudia spiritui.

Terra licet tua membra tegat carnalia vilis

Spiritus in cœlis transeat alta tuus.

Bruno pius pastor, vitam ducens Eremitaî Attribuente Deo mereatur gaudia vkse.

EX EPISCOPATU BELLOVACENSI.

TITULUS S. LUCIANI BELVAGORUM APOSTOLI ET MARTYRIS.

Dux Eremitarum, lux corruit Ecclesiarum.

Hune Eremus plorat, quem quisque iidelis honorât:

Est enim dignus, quoniam fuit ipse benignus :

Nam mundum sprevit, mundanaque cuncta reliquit,

Exercens vitam de se faciens Eremitam,

Verus in aethereis fit ipse choraeis,

Vivens cum nostris hic fratribus attitulatis.

TITULUS s. SYMPHORIANI MARTYRIS BELVACENSIS.

Abbatem Sanctum narrant hune scripta fuisse, Commissumque gregem virtutis iter docuisse.

Ergo si vixit, rotulus testatur, ut iste, Te sibi perpetuam requiem petimus dare, Christe.

TITULUS S, QUINTINI BELVACENSIS.

Humilis Congregatio S. Quintini Belvacensis sperans patrocinio Reverendi Patris sui Brunonis apud Deum se adjuvari, obedienter ei tricesimum adscribit, et cum Fratribus suis memoriam ipsius vestrumque omnium amodo tenebit,

Raptus ab hac vita Christum sitiens Eremita, Ne mala mutarent sanctam prœsentia vitam :

Quicquid proposuit vivens moriendo probavit.

Proderit Ecclesiae fidei vestigia nosse.

Quidam Frater de praefata Ecclesia Gauberius nomine sanctœ recordationis viro, quem multum diligebat ; et solum nostris temporibus mundano renunciasse prasdicabat, tricesimum faciet, et quamdiu vixerit inter familiares suos in memoriam diligenter habebit.

EX EPISCOPATU AMBIANENSI

TITULUS S. PETRI CORBEIM.

Divitias Bruno mundanas postposuisti, Exemploque tuo postponeiidas docuisti, Et loca deserti pro Rege poli coluisli, Dulcibus alloquiis multorum corda rigasti, Talibus exemple sanctis extas imitator Sanctorumque Patrum, qui doctrinis viguerunt Illic insidias hostis per tempora multa Passus, mansisti cujus fraudes superasti.

Nunc tamen in Christo complesti fine beato Mortalis vitae cursus, et gaudia vitse Perpetuœ defunctus habes, hase est tua merces.

TITULUS S. FULCIANI DE SYLVA.

Bruno vir excellens, probus, et vitiosa repellens Discipulus Christi vita testante fuisti ; Vita quies, sine nocte dies, reparatio mira ; Ipso dante tibi pateant ad gaudia vera.

EX ARCHIEPISCOPATU ROTHOMAGENSI IN NORMANNIA. TITULUS SANCTiE MARI^ ROTHOMAGENSIS ECCLESIiE.

Ecclesiae sanctse totius lugeat ordo :

Humani generis flens irreparabile damnum.

Mundo decessit niundani victor honoris,

Bruno Pater, sanctae fundator Relligionis.

Cujus tanta piam vitam cornmendat honestas

Ut sit eum cuiquam non asquiparare potestas.

Ipse fuit sapiens, vir nobilis, indole fulgens,

Imbutus fonte totius philosophie.

In quo cum virtus probitatis viva niteret,

Glorificos fasces, qua promeruisse valeret,

Proculcator opum, cunctorum spretor honorum,

Et mundi stultam pede contudit ambitionem,

Et studio cunctam fuiidavit relligionem.

Mundum declinans, mundi sublimia vitans,

El agit potius privata degere vita ;

Sed quamvis humilis, clarus meritis Eremita,

Cujus magnificse quoniam seriem pietatis

Nemo referre valet : actusve piœ bonitatis.

His prastermissis precibus nos invigilemus;

Atque Patrem summum devota mente rogemus;

Ut pater eximius vitali hue fruatur :

Justus et agminibus justorum consocietur.

Nos Rothomagenses Metropolis EcclesiEe Canonici

singulisannis venerabilis !viri Brunonis anniversarium

faciemus.

TITULUS s. TRINITATIS MONTIS ROTHOMAGI.

Quamvis mens hominis nescit discernere, finis Quis sit cunctorum; sed fons et origo bonorum : Cui patet occultum ; nec quid dimittit inultum : Nos tamen ut mores désignant exteriores, Dulcis, et emeritae pia consummatio vit£e ; Credimus ad superos, quod vester transiit héros.

Quae vos oratis de votis concelebratis, Haec eadem nostris exposcimus, ut faciatis :

Ut vivant Christo, quos carcere solvit ad isto.

EX EPISCOPATU BAIOCENSI.

TITULUS S. MARI^ BAIOCENSIS ECCLESlA.

Strenuus, et fortis conservator Monachorum, Providus et mortis, fundator Cœnobiorum, Sanctorumque Patrum pius, et clemens imitator, Solamen Fratrum, sanctse virtutis amator, Morum corrector Justus, pia spes miserorum, Justitis rector, custos et ubique bonorum, Moribus ornatus, vas et plénum pietatis :

Fortiter armatus clypeo veree probitatis :

Humanse Bruno subiit jus conditionis, Cœtibus Angelicas conjungendus legionis, Non ibi raptores habitant, nec turba rebellis ; Nec pravi mores ibi sunt, sed quisque fidelis. Quo nobis aditum tribuat Rex perpetualis ; Mortis post obitum protectio spiritualis :

Spiritus hic summa Brunonis pace fruatur; Luceque splendiflua pietate Dei potiatur.

Page 1