‹ Saint Bruno et l'ordre des chartreux [microform]Chapitre 337 sur 387 · TITULUS S. GEORGII EJUSDEM URBIS · texte numérisé non relu

TITULUS S. GEORGII EJUSDEM URBIS

Flos Eremitarum, lumen mirabile, clarutn Sydus Bruno Patrum, vigor, ordo, régula Fratrum, Exemplarque viae cœlestis, fonsque sophiae :

Has tetigit metas, quibus omnis clauditur astas, In numéro Fratrum te scripsimus optime Patrum. Sedula dévote fundendo precamina pro te, Ut pietate Dei, tibi detur pars requiei.

TITULUS S. STEPHANI CADOMENSIS.

Si vel per gemitum, vel per lachrymas dare vitam,

Hic mundus posset, mundus utrumque daret.

Ut sibi sublatum semel eliceret redivivum

Brunonem miseris, spem, decus, auxilium.

Qui sectans eremum,propriamque crucem bajulando,

Actu complevit, ore quod edocuit :

Remigiumque tenens fidei, spem fixit in astris.

Et rate felici jam mare transiliit. Et quia non per se valet ullus posse beari.

Hune immensa Dei gratia justificet.

TITULUS S. VIGORIS CERASIACI CŒNOBII.

Humilis grex Cœnobii Cerasiensis Beati Vigoris prsemonitus oraculo divino pro anima religiosi, ac Deo dilecti Brunonis générale officium persolvit : orans, ut ei parcat summa Dei pietas.

EX EPISCOPATU ABRINCENSI.

Page 1