TITULUS S. MICHAELIS DE PERICULO MARIS
Mira Dei virtus mirandos perficit actus, Quosdam justificat, quosdam de morte repulsat. Quos vult ignorât ; quos vult solide sibi firmat : In quibus hic Bruno, vir relligionis amator, Colligitur, capitur, féliciter annumeratur.
Hujus sicut opus rotuli contestificatur.
EX EPISCOPATU SAGIENSI.
TITULUS S. GERVASII FALESIiE.
Gallia multorum mater, nutrixque virorum, Isti quando pares est habitura mares?
Iste tuus quondam Doctrinse praebuit undam Gentibus, et Cleris; heu! bona fama péris.
Francigenae gentis nil confert littera sentis, Hoc obeunte quidem;nunc habes inde fidem.
Istius fossa Calaber tumultus tegit ossa.
Vivere praestet ei gratia magna Dei.
TITULUS S. TRINITATIS FALESI^.
Tanti Doctoris fuerat de morte dolendum, Omnibus, atque bonis noctesque, diesquegemendum. Si possent luctus hominem revocare sepultum, Et lacrymae fructus facerent, non plangere stultum. Sed quia Missarum lacrymis sufFragia prœstant, Atque preces hominem justee super aîtiiera gestant : Hymnis et psalmis, precibus grex ergo fidelis Christi poscat opem, missis omnino querelis, Ut faciat cœlis animam residere Brunonis :
Ne populetur ovem, conservet ab ore prasdonis.
EX- EPISCOPATU LEXOVIENSI.
TITULUS SANCT^ MARI^ BERNACI.
Doctor Doctorum fuit, exemplarque bonorum, Nostris temporibus Bruno vir éximius.
Esseque pœnalis culpse nil credimus illi ; Ipse Deum nobis conciliet meritis.
EX EPISCOPATU CONSTANTIENSI.
TITULUS S. MARI^ CONSTANTIENSIS ECCLESIjE.
Christus Doctorum doctor, fons atque bonorum,
Donet Brunoni quod meruere boni.
Esse Deum verum, sequitur non esse severum,
Huic igitur placidus, sit sine fine Deus.
Nam genus humanum, confecium crimine vanum :
Iste pater docuit, quam melius potuit.
Christi mandatum pandens dare munus amatum
Servanti vitam, dat quia perpetuam.
Nec solum verbis, ut durus doctor, acerbis
Perdocet^ at factis persequitur propriis.
Perpétua vita cur non caret hic Eremita ?
Est quoniam verus solus in orbe Deus.
Quod petitis vestris, hoc Christus dèt quoque nostris.
Insimul ut socii sint sine fine Dei,