‹ Saint Bruno et l'ordre des chartreux [microform]Chapitre 340 sur 387 · TITULUS SS. MARTYRUM SERGII ET BACCHI ANDEGAVENSIS · texte numérisé non relu

TITULUS SS. MARTYRUM SERGII ET BACCHI ANDEGAVENSIS

Justi vel reprobi manet unica sors moriendi, Et simul ad finetn deducit transitas idem :

Sed judex operum sedes discernit eorum.

Vir bonus ad requiem transit, peccator ad ignem.

TITDLUS S. FLORENTII GLAMUENSIS CŒNÛBII.

In variis membris corpus distinguitur illud, Cui caput est Christus regnator catholicorum. In quo nos Monachi mediocria membra locati, Credimus excelsos in eo veros eremitas :

De quorum numéro Te, Bruno magne, fatentes Spretus honor mundi quod nobis testificatur, Et sanctse vitae finis bonus adstipulatur.

Cum tibi descriptas laudes omnino probemus :

Nosque tuis meritis fulciri posse putemus.

Ut tamen ornatum Fratrum precibus faveamus :

Effudisse preces pro te nos notificamus.

Unde vicem nobis reddendam non dubitamus.

TITULUS S. NICOLAI ANDEGAVENSIS.

Necdum vester nostros lares rolliger attigerat, cum Lambertus Abbas noster jam eum susceperat, et de tanto Pâtre dignos jam versus adscripserat; illud autem quod praemisit libenter concedimus , et augere jam

prasmissis, iterum promittimus pro Brunone, quem jam

cum Deo regnare credimus.

Bruno fuit fons doctriiiœ norma veri dogmatis ; Aristotelis profunda superans, et Socratis :

Supergrediens Platonem, sacri dono Chrismatis. Vixit homo plusquatn homo pressus mole cariiea : Vivens tamen pressit carnem, tendens ad eetherea. Spernens mundum moribundum ob régna cœlestia Vivat Bruno felix cœlis cum supernis cœtibus. Cernât regem cujus legem conservavit actibus. Vosque Patres et Confratres orate pro Fratribus.

TITULUS ECCLESI^ S. TRINITATIS.

Ut petitis fratres a nobis, sic faciemus.

Sed Bruno cum Christo régnât sicut reputamus. Quem Cruce praelata sectatus hic est Eremita : Illecebris mundi constanti mente repulsis.

EX EPISCOPATU LEHUNENSI.

TITULUS s. PETRI LEHUNENSIS ECCLESI^.

Mortuus hic vivit, quia spretis omjiibus ivit. Cum cruce post Christum dum mundum linqueret

[istum.] Hic nullum laesit, Domino quia semper adh^sit. Hinc vitans pœnas sedes sortitur amœnas.

Ad quas altisonans justis pia praemia donans, Ad convivendum nobis donet veniendum.

Page 1